C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században III. rész. Az ún. 1397. évi esztergomi székeskáptalani egyházlátogatási jegyzőkönyv - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 13. (Budapest, 2021)
Az egyházlátogatási jegyzőkönyvet tartalmazó kötet anyaga(esküminták, vizitáció, rendelkezések, határozatok, oklevelek)
Az egyházlátogatási jegyzőkönyvet tartalmazó kötet anyaga 235 Item ordinatum est, quod quando veniret huc Strigonium aliqua persona 1 digna, quam capitulum vellet honorare, extunc divisor de commissione capituli debet illi providere de aliquo munere, secundum quod persona honoranda erit. (fol. 39r [pag. 83.]) Item in fine anni, quo officium suum volumus perdurare, in loco capitulari officio suo publice renuntiet et de perceptis ac per eum divisis et administratis proventibus in capitulo aut extra, coram illis, quibus hoc capitulum commiserit, veram et integram rationem sine aliquali cavillatione reddere tenetur. Et si in reddenda ratione deficeret in aliqua summa, talem 10 summam capitulo integre et sine strepitu iuris et iudicii persolvere tenetur. Proventus divisoris Et quia ubi onus imponitur necessitas est, ut etiam emolimentum subsequa- 15 tur, igitur ordinatum est, quod ipse divisor pro suo labore de omnibus proventibus capitularibus, quos divisurus erit, ante omnem divisionem centesimam partem pro se recipere possit et valeat, sed nichil plus, super quo conscientia sua oneratur. Capitulum protegit divisorem Item quia contingit, ut quandoque quempiam ex dominis de capitulo, maxime qui non resident, privare solet capitulum proventibus suis, ut per hoc talis ad residentiam reduci valeat, et tales solent interdum id ipsi diviso- 25 ri imputare, et illum propterea citant aut coram domino prelato aut eius vicario, vel etiam cum litteris preceptoriis regiis illum vexant, et divisor tales lites prosequi nequit et non valet. In tali igitur casu ordinatum est, ut quandocunque contigerit taliter divisorem per quempiam vexari, tale onus capitulum super se recipit, ita ut suis sumptibus et expensis ipsum protegit 30 et defendit. Pena ministrorum ecclesie deficientium in ministerio Item quia, ut premissum est, cantor aut eius succentor omni die sabbati pro 35 tota septimana tabulam ordinare debet, et etiam pro festis solennibus et contingit, quod talis in tabula inscriptus non curat tabulam perlegere, et negligit officium suum peragere, igitur statutum est et ordinatum, quod ebdomadarius ad missam (fol. 39v [pag. 84.]) et ad vesperas seu ad epistolam vel evangélium descriptus per se, vel per alium vices suas complere 40 debeat et teneatur. Quod si ad missam scriptus in aliquo officio defecerit, distributionibus quottidianis sibi obvenire debentibus in die careat, et insuper in vigesima parte unius floreni, hoc est in quinque denariis novis