C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században III. rész. Az ún. 1397. évi esztergomi székeskáptalani egyházlátogatási jegyzőkönyv - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 13. (Budapest, 2021)
Az egyházlátogatási jegyzőkönyvet tartalmazó kötet anyaga(esküminták, vizitáció, rendelkezések, határozatok, oklevelek)
Az egyházlátogatási jegyzőkönyvet tartalmazó kötet anyaga 221 argenteis, duobus missalibus, uno in pergameno, alio in papiro impressis, 1 quatuor casulis et tribus tapetis. Item voluit ipse dominus Michael lector, ut capella ipsa pertineat ad ius patronatus capituli, et quod capella ipsa obscura est et apta ad confessiones audiendas. Igitur voluit ipse dominus fundator, ut quotiens illud vacare 5 contingat, capitulum talem eligat in rectorem, qui ad confessiones audiendas sufficiens sit, et tam dominorum, quam etiam aliorum confitere volentium, confessiones audire teneatur, cum peteretur. (fol. 32r [pag. 69.]) 10 Statutum, constitutiones et consuetudines capituli (49) A d quadragesimum nonum et ultimum capitulum sive articulum dicti domini de capitulo unanimiter dixerunt, quod licet habeant aliqua statuta descripta, habent tamen ultra illa certas constitutiones, consuetudinarias et 15 observantias inter se, et super eorum negotiis capitularibus peragendis et tractandis loco statuti, et pro statuto hactenus observatas, quas simul cum illis, que in scriptis, existunt, infra XV dies ipsi domino visitatori in scriptis promiserunt offerendas et obtulerunt, prout infra sequitur. 20 Omnes canonici debent esse in sacris et residere Quia beneficia dantur propter officia, ideo statutum est, et a fundatione ecclesie et capituli Strigoniensis ita observatum, quod omnes domini de capitulo beneficiati, tam in dignitatibus constituti, quam simplices canonici, 25 dummodo adsit tempus, debent esse in sacris constituti et facere residentiam specialem et ministrare in ecclesia et Deo servire, si cupiunt habere proventus suorum beneficiorum, alioquin privabuntur proventibus suis, et talium proventus aplicabitur capitulo, et si nec sic curaverint residere, privabuntur etiam beneficio per prelatum. 30 Qui personaliter non iurat, non accipit portionem Et1244 quia contenditur a pluribus novellis canonicis sive non residentibus, ut equam cum residentibus et onera ecclesie ac capituli supportantibus habere 35 debeant portionem, et quia etiam alias superinde diffinitum fuerat, prout in nono capitulo de non residentibus dicitur.1245 Igitur ex novo statutum est, ut nullus canonicus novellus aliquam portionem suorum reddituum petere possit sive percipere, nisi prius personaliter compareat in capitulo et iuret, 1244 Mellette a margón balról más kézzel: fol. 26., jobbról: NB. 1245 Lásd ott!