C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században III. rész. Az ún. 1397. évi esztergomi székeskáptalani egyházlátogatási jegyzőkönyv - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 13. (Budapest, 2021)
Az egyházlátogatási jegyzőkönyvet tartalmazó kötet anyaga(esküminták, vizitáció, rendelkezések, határozatok, oklevelek)
182 IV Az esztergomi székeskáptalan „úgynevezett 1397. évi egyházlátogatási... 1 5 10 15 20 25 30 35 40 terea recederet, extunc succentor debet invenire alium, si autem alia de causa recesserit, custos vel eius succustos debet alium invenire. Item cantor sive eius succentor in predictis sollicitus et circumspectus existat taliter, quod antequam tempus adveniat chorandi, prevideat, si ministri descripti omnes assint, et si aliquis deficiat, substitutum illico inveniat et peccuniam, in quo talis deficiens erit mulctandus, ipsi substituto assignet. Distributiones autem interessentibus et defectum non committentibus accrescant. Officium custodis Item ipsi domini de capitulo concorditer dixerunt, quod dominus custos est quarto dignior in dicta ecclesia Strigoniensi, qui in choro dextro post cantorem habet locum et in capitulo vocem quartam, et residere debet propter suum officium sicuti prepositus, lector et cantor. Ad ipsius autem officium spectat et pertinet tenere et conservare pure et munde res ecclesie et illas sub custodia tenere, maxime indumenta sacra, ne propter malam conservationem tinea demoliatur aut putrescant aut surripiantur per fures, pallas altarium, corporalia, linteamina necnon albas, humeralia et omnia utensilia ecclesie munda tenere et nitida, et ita custodire, quod ex sua negligentia vel culpa, nihil ex hiis depereat. Item eucaristiam et alia sacramenta sub tuta et fideli custodia retinere debet, item, si que fracture fuerint in vasis aut thesauris ecclesie, prelato dicere debet et ille iuxta consuetudinem antiquam reparare tenetur. Item, si de indumentis ecclesie aliqua nimia vetustate consumpta fuerint, ut amplius pro aliquo sacro usu non fuerint apta, de mandato domini preláti igne conburri faciat et cineres in sacro loco sepeliat. Item sigilla capituli sub bona custodia tenere debet et ipsa sigilla extradare non debet, nec conservatorium ipsorum aperire, nisi adminus sint octo ex dominis presentes, quorum saltem tres sint in dignitate constituti. Item lampades et lucernas sive candelas in accendendo et extinguendo pervigil fiat, ne supra modum lucendo oleum aut lucerne depereant, aut minus lucendo obscurior fiat ecclesia (fol. 17r [pag. 39.]) et luminaria debito modo et tempore congruo ad officium divinum accendat. Item hostias et vinum pro missis continue preparátum habeat, et etiam incensum. Item lucernas parvas seu cereos, quas pueri cereiferi ad introitum misse seu vesperarum in diebus debitis et processionibus portare solent, ipse custos dare tenetur. Item tenetur reformare ceream pro „Exultet". Item tenetur in magna septima(na) tribus diebus in matutinis cereos XV ad modum baculorum dare. Item singulis diebus et noctibus candelas parvas pro matutinis et aliis horis in choro cantandis, quas scilicet candelas ipse dominus custos recipit a plebanis, pro receptione erismatis. Item tenetur dare sex cereos baculares pro antiphona: „Ave spes nostra" in vigilia nativitatis decantanda. Item tenetur dare tus ad turribulandum per totum annum pro debitis solennitatibus. Item tenetur dare funes necessarias pro campanis ecclesie,