C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században III. rész. Az ún. 1397. évi esztergomi székeskáptalani egyházlátogatási jegyzőkönyv - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 13. (Budapest, 2021)
Az egyházlátogatási jegyzőkönyvet tartalmazó kötet anyaga(esküminták, vizitáció, rendelkezések, határozatok, oklevelek)
150 I Különböző esküminták (újkori kézzel) 1 5 10 15 20 25 30 35 40 toratus secundum statuta huius venerabilis capituli et regni iura ac consuetudinem litteras omnes, tam in negotio capituli exarandas, quam causales et iuridicas fideliter et summa diligentia, non solum per me ipsum, sed et per iuratum et fidelem notarium expediam et in protocolon omnia fideliter referri curabo, ipsas vero litteras, quae in protocolon inscribi non solent, fideliter consistorio praesentabo. Executiones secundum seriem veram, iustam et fidelem distribuam, neque in ea personarum ullam rationem habebo. Statuta et laudabiles consuetudines huius venerabilis capituli prompte et fideliter observabo. Secreta item et consilia et conclusiones consistorii et dominorum de capitulo privilegiorum contenta observabo et quae in damnum manifestum capituli directe vel indirecte vergerent, nemini pandam, (pag. 5.) Bona ecclesiae et capituli huius in quemcunque tandem statum aut dignitatem devenero, non distraham, neque abalienabo, quin potius distracta et abalienata pro posse meo recuperabo, recuperata vero non in usum privatum convertam, sed venerabili capitulo applicabo. Executiones de more regni huius capitulo incumbentes et mihi concreditas et quascunque alias venerabili capitulo commissiones syncere absque omni fuco et bona fide ac diligenter peragam et postmodum coram venerabili capitulo referam omnesque et singulas litteras, quae ad capitulum hoc scribentur et in manus meas pervenerint, dictis dominis de capitulo in consistorio existentibus aut, si id minus fieri posset ob aliquam summam et invincibilem necessitatem, coram iis fratribus, quos domi reperero, aperiam et tunc primum respondebo ex consilio et decreto venerabilis capituli, nec ipsis insciis quidquam unquam expediam. Haereses omnes, quae hoc tempore vigent quoque initium a Luthero summentes in varias sectas sunt divisae, anathematizo illisque abrenuncio et si (quod Deus avertat) ipse in aliquam illarum incedero, extunc de facto non suffragante quavis donatione vel installatione vel quocunque alio remedio iuridico, omnibus beneficiis ecclesiis sim privatus. Sic me Deus adiuvet, Beata Virginis Maria, Sanctus Adalbertus, omnes sancti et haec sacra Dei evangelia manibus meis tacta, etc. Juramentum divisoris Ego N. iuro per Deum vivum, Beatam Virginem Mariam, Sanctum Adalbertum, omnes sanctos et electos Dei, quod ego universos proventus venerabilis istius capituli, tam pecuniarias, quam etiam alios quoscunque, qui manibus meis subministrabuntur, iuste, fideliter et absque aliqua permutatione, semotis etiam dolo et fraudo, qualicunque inter dominos fratres dividam (pag. 6.) nullasque res ad divisionem pertinentes diu apud me retinebo. Sic me Deus adiuvet, Beata Virgo, Sanctus Adalbertus, omnes sancti et electi Dei et haec sacra evangelia, quae manibus meis tango, etc.