C. Tóth Norbert: A pozsonyi társaskáptalan archontológiája / Archontológia Prešpurskej kolegiátnej kapituly 1204–1462 - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 12. (Budapest, 2020)
Függelék / Príloha
Függelék / P ríloha 159 Apostolice Sedis legati nati vicarius in spiritualibus et causarum auditor generalis dilecto nobis in Christo, honorabili viro domino Martino filio Lodovici Kunigsfelder dicti civis opidi Posoniensis, artium baccalaureo, rectori altaris Sancte Anne et Beatorum Stephani regis et1 Erasmi martiris in ecclesia collegiata Beati Martini Posoniensis constructi et fundati salutem in Domino sempiternam. Litteras collationales et provisionales super tuo beneficio et prebenda infrascriptis veras, sanas et integras tibi datas et concessas, pro tui parte nobis exhibitas accepimus per omnia hunc tenorem continentes: Itt következik Privigyei Mihály pozsonyi prépost 1454. november 2-i oklevele (12). Et quia pro tűi parte exhibitis nostri in presentia suprainsertis litteris nobis extitit humiliter supplicatum, ut easdem et totum earundem tenorem ratificare, approbare et confirmare dignaremur, igitur nos visis et diligenter ruminatis ipsis litteris, tuis etiam idoneitate, discretione et meritis laudedignis prospectis et pre oculis habentibus, prescriptis suprainsertis litteris et omnibus in eisdem contentis nostra ordinaria auctoritate et de speciali commissione dicti domini nostri, domini cardinalis et archiepiscopi nobis superinde viva voce2 facta mediante nostrum benivolum favorem, consensum pariter et assensum duximus dandos, concedendos et adhibendos, ymmo damus, concedimus et adhibemus ac ipsas et totum earundem tenorem ratificamus, approbamus et confirmamus per presentes. In cuius rei testimonium firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras sigillo nostro impendenti roboratas tibi duximus concedendas. Datum Strigonii, in festo Beati Valentini martiris, anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo quinto, presentibus ibidem circumspectis viris Thoma de Ibafalwa268 et Iohanne de Buda litteratis aliisque quam pluribus testibus fidedignis ad premissa vocatis specialiter et rogatis. 268 Vö. C. Tóth: Esztergomi archontológia 262. 269 Vö. C. Tóth: Esztergomi archontológia 262. Nicolaus de Wezthenicz269 notarius 1 Utána kihúzatlanul: ey. 2 Az creditben: vív aco ce.