C. Tóth Norbert: Az esztergomi székes- és társaskáptalanok archontológiája 1100–1543 - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 9. (Budapest, 2019)
Függelék
Függelék 285 viribus corporis destitutum in tantum, ut curam et administrationem prefate capelle, cuius pacificam possessionem realem et actualem iam a longo tempore habuisset, comode supportare nequiret, tum igitur propterea, tum etiam aliis bonis rationibus et causis animo bene deliberato et ex certa sua scientia predictam capellam cum omni et pleno iure, quo ipse eandem habuisset et haberet, honorabili magistro Nicolao de Graboria canonico antelate ecclesie Strigoniensis, quem longa experientia honestum et bonorum morum atque aliis virtutibus ab alto insignitum fore agnovisset absque aliquo pacto illicito et sine simonia aliquali, sed libere ac simpliciter et pure propter Deum resignaret rectoratuique ipsius capelle ac omni iuri suo in eadem cederet, ita tamen et taliter ac non aliter, ut illa capella cum omnibus iuribus dicto magistro Nicolao et non alteri conferantur, ymmo eo modo resignavit et cessit coram nobis. Quibus habitis nos auctoritate ordinaria hanc resignationem et cessionem sub premissa conditione, ut videlicet ipsa capella cum iuribus suis dicto magistro Nicolao conferantur, acceptavimus et acceptamus per presentes. [Ni]chilominus ibidem ex officio per nos requisitus annotatus magister Thomas ad conscientie sue pravitatem et per iuramentum dixit, quod nulla in hac resignatione simonie pravitas vel aliqua illicita pactio intervenisset, in quorum fidem et testimonium presentes litteras nostras fieri et sigilli nostri impressione fecimus communiri. Acta sunt hec et facta anno Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo nono prefata nona die mensis lanuarii, hora et loco prescriptis, pontificatu sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Innocentii pape octavi anno quinto, presentibus ibidem honorabilibus dominis Andrea preposito ecclesie Sancti Stephani prothomartiris de castro Strigoniensi et Philippo archidiacono Zoliensi canonicis prefate ecclesie Strigoniensis testibus ad premissa requisitis et vocatis. Ego Andreas prepositus prescriptus premissis omnibus interfui, ideo me manu propria subscripsi Ego Philipus archidiaconus Zoliensis pretactus interfui premissis omnibus, idem propria manu 1A szó tollban maradt. 6 1489. február 6. Bées Mátyás király Grabarjai Miklós esztergomi kanonokot érdemei fejében megerősíti a Tarnócai (Tharatha-i) Tamás lemondásával kezére került Krisztus teste-kápolna igazgatóságában. Hártyán, kezdő nagy N betűvel, a szöveg alatt papírfelzetes pecséttel. EKM Acta radicalia 72-1-4. (DF 238318.) - A hátlapon egykorú kézzel: Testimonium regium super eo, quod ius patronatus capelle corporis Christi pertinet ad capitulum’, illetve ugyanez későbbi kézzel is.