C. Tóth Norbert: Az esztergomi székes- és társaskáptalanok archontológiája 1100–1543 - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 9. (Budapest, 2019)
Függelék
282 AZ ESZTERGOMI SZÉKESKÁPTALAN confirmamus ac de eisdem tibi providemus, curam et administrationem earundem tam in spiritualibus, quam temporalibus tibi plenarie committentes ac te per birreti nostri capiti tuo impositionem presentialiter investientes de eisdem, recepto tamen primitus a te iuramento ad Sancta Dei ewangelia corporaliter prestito, quod archiepiscopis prefate ecclesie Strigoniensis canonice intrantibus eorumque vicariis pro tempore constitutis fidelis et obediens eris ac quod bona, iura et res dictorum prepositure ac canonicatus et prebende non alienabis nec distrahes, scilicet si que forent alienata et distracta, ad ius et proprietatem eorundem recuperabis et restitues toto posse. Quocirca vos venerabiles dominos canonicos et capitulum prefate ecclesie Strigoniensis requirimus et hortamur in Domino, quatenus prefatum magistrum Urbanum vel procuratorem suum eius nomine in et ad predictos preposituram ac canonicatum et prehendam recipere in eorundemque possessionem corporalem scilicet realem et actualem admittere stalloque sibi in choro ac loco in capitulo cum omni iuris plenitudine assignatis de universis fructibus, redditibus, proventibus ac emolimentis eorundem prepositure ac canonicatus et prebende, in quantum vestra interest et ad vos pertinet, eidem magistro Urbano vel dicto eius procuratori respondeatis locis et temporibus semper debitis et consuetis. In cuius rei testimonia presentes litteras nostras sigilli nostri anularis impressione communitas duximus concedendas. Datum Bude, tertia die mensis Septembris, anno Domini millesimo septuagesimo tertio, presentibus ibidem venerabili ac honorabili et discreto viris Nicolao de Mohora lectore et canonico ecclesie Waciensis, 1 Thoma decretorum doctore preposito Castriferrei ac Bartholomeo de Meger canonicis Strigoniensis ecclesiarum et Benedicto de Nandor canonico ecclesie Sancti Stephani prothomartiris de castro Strigoniensi aliisque quampluribus testibus fidedignis ad premissa vocatis specialiter et rogatis. 1 Mohorai Vidfi János fia: Miklós váci olvasókanonok 1467-1489. (C. Tóth: Váci székeskáptalan 12.). Emericus de Lowas notarius in premissis