C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században, II. rész. A sasadi tizedper 1452-1465 közötti „krónikája" - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 8. (Budapest, 2015)

3. Palicsnai Péter esztergomi kanonok levelei a káptalanhoz (Lakatos Bálinttal közösen)

144 Palicsnai Péter esztergomi kanonok levelei a káptalanhoz ad ecclesiam Strigoniensem, misi monitionem controversialem cum decretione processuum, in qua sitis cauti, qua possint amaricari homines, non habendo dispositionem regis verum, si essem presens, pro iusitia Dei paratus essem mori, sicuti quidam cardinalis Sancti Petri ad vincula53 detentus est pro ecclesia sua et quidam episcopus Tridentinus54 decernendus esset processus per iudices regni, ne deberent venire ad Curiam Romanam per decretionem illorum processum pro absolutione.55 Habeo ex Senis VI Maii anno LX. P(etrus) vestrarum p(aternitatum) capellanus Utóiratok az első oldal hátlapján: [p. 2.] Faciant p(aternitates) v(estre) reverende, quod nunquam causa ista veniat ad partes Italicas, quia non est vita in solicitatione, sed est mors. Plura scriberem, sed non sum in sanitate, timeo tamen una quasi mors repentina venit hiis temporibus, iudicia mitterem, sed pecunie sunt pauce, de pecuniis missis habeo LXX ducatos, licet per aquisitionem meam plures habuerim, quam XL ducati; vellet Deus, quod aliter transirent negotia, quam fuerit, sum cum pedibus et manibus in factis nostris, sed Deus est testis noster, quod male transit mundus, cetera pateant illa, que erunt apud me, ecclesia si vivet. Hic aliquis Ungarus de regno fugans, mittam, apud eum, si non tunc repperietis in aliquo claustro vel in ecclesia maiori Senis, tamen si sanari non potero, singulam committam familiari meo Michaeli de Thazar,56 cui expost sitis favorabiles, si serviet p(a ter ni tat ibus) v(estris) reportandis facibus, non sunt tamen aliqua autentica mecum, sed solum registra, una pars et que hac vice scripsi. Romam esset, quod facta d(ominationibus) v(estris) recommen- darentur per dominum legatum Sancti Angeli57 et etiam per regem, non tamen, quod veniret ad notitiam Luce prepositi,58 qui est, ubi in toto congruis et etiam facta domini mei reverendi et per ipsum dominum meum reverendissimum ad dominum nostrum et etiam cardinales mittendo copiam semper mittendam. 53 Nicolaus de Cusa bíboros „Sancti Petri ad vincula", 1448-1464. (HC II. 64.) 54 Georgius Hack de Themeswald trienti püspök, 1446-1465. (HC II. 256.) 55 A „decernendus esset"-től a margón beszúrva. 56 Teszéri Mihály presbiter tanú volt 1463-ban (DF 237604. [EKM AR 45-13-9.], lásd az 1.5.4. fejezet 28. sz.) és 1464-ben a sasadi tizedperben kiadott oklevelekben. (DF 237540. [EKM AR 45-7-13.]) 57 Iohannes Carvajal bíboros, lásd fentebb! 58 Apáti Lukács veszprémi kisprépost, lásd fentebb!

Next

/
Thumbnails
Contents