C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században, II. rész. A sasadi tizedper 1452-1465 közötti „krónikája" - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 8. (Budapest, 2015)

3. Palicsnai Péter esztergomi kanonok levelei a káptalanhoz (Lakatos Bálinttal közösen)

142 Palicsnai Péter esztergomi kanonok levelei a káptalanhoz l dicit: Sancti Stephani regis fundate, maxime vos super re iudicata tam in concilio Basiliensi, quam e ratione compromissi noviter lati; si facient exceptionem contra processum Basiliensem, quia fuisset contra inhibitionem imperatoriam, dicatis illam exceptionem non 5 militare; datur primis presumptio, quod fuisset inhibitio facta capi­tulo, ne procederet in concilio, non tamen admisso, quia nec capi­tula nec conventus extra comitatum possunt mittere homines suos ad inquirendum vel inhibendum demptis paucis capitulis Weteris- budensis et Alberegalis, ut est de consuetudine regni Ungarie.41 10 Secundo, quare decime sunt mere spirituales, inhibitio laicalis in talibus considerari non debet, ymmo procurans et mandans talia excommunicatus est, quia42 facit contra ecclesiasticam libertatem et talis non est absolvendi etiam per litteras apostolicas, nisi specialiter exprimatur, non obstante, quod fecerit contra ecclesiasticam liber- 15 tatem, ex quo promittit ulterius, ymmo persistens in proposito turbandi ecclesiasticam libertatem tamquam hereticus debet vitari, date intelligere consilio et sepe de appellatione iudici, qui erit, ubi narratur terminus peremptorius appellanti, et hoc dico pro tanto, si opponentur, ex quo sententie sunt late et contumaciam extra habeatis 20 pro expressis, quia super contumacia plus scribere non intendo. Item caveatis, ne producantur aliqua instantia confecta per manus Laurentii Dwl43 et Petri, qui sunt familiares sui a nobis suspecti et credo, quod poterit aliquid probare de registratore etc. Item omnia iura nostra misi per Nazaret ligata in uno panno cereo demptis aliquibus registris. 25 Item si exceptiones fient, quod abbas non potuit compromittere in persona conventus, practicetis et edoceri ex registris et capitulis de procuratore, que facilime poteratis in regno illo probare. Item habeant mandatum generale et speciale commissio coram iudice, remissorium speciale coram iudice Alberegalis et in Urbe, quod extrahere non 30 potui ab auditore, dixit, si totum registrum voluerimus habere, tunc dabit, alioquin non, quod Lta ducatos fieri non posset. Scripseram Zagrabiam ad magistrum Gerardum,44 ut scriberet mihi, [p. 3.] cui commissa esset causa nostra et sub quibus limitibus, qui intimavit mihi, quod scripsisset vestris d(ominationibus) et non habuit 35 responsum, tamen quidem presbiter, qui de hiis mihi aliquod dixerat, dixit, quid audivit a Francisco Francisci Olaz dicti, familiari dicti abbatis, quod habuisset litteras ad episcopos Quinqueecclesiensem et Wesprimiensem per modum inquisitionis (quod non credo),45 quod 41 Vö. Werbőczy I.: Hármaskönyv 280-283. (II. rész 21. cím) 42 Előtte kihúzva: „et non est." 43 Szekcsői Dúl Ágoston fia Lőrinc császári közjegyző. 44 Valószínűleg zágrábi kanonok. 45 A zárójelet Palicsnai Péter használta.

Next

/
Thumbnails
Contents