C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században, II. rész. A sasadi tizedper 1452-1465 közötti „krónikája" - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 8. (Budapest, 2015)

3. Palicsnai Péter esztergomi kanonok levelei a káptalanhoz (Lakatos Bálinttal közösen)

138 Palicsnai Péter esztergomi kanonok levelei a káptalanhoz Venerabilibus viris dominis cantori et Beatorum Georgii et Thome martirum prepositis et canonicis in ecclesia Strigoniensi, dominis ac patribus sibi semper metuendis. Ihesus Reverendi patres domini ac preceptores mihi semper venerandi. A pluribus intellexi mortem comitum duarum capellarum in ecclesia Strigoniensi, de qua morte illorum multum doleo et de una illarum provisionem factam mihi, de qua provisione omnibus dominis meis maximas grates habeo et habebo referre, non tamen veraciter scio, quomodo et quid est in factis nostris: p(aternitates) v(estre) r(everende) nullam relationem scribunt, sed solum in alienis. Narratum erat, quod p(aternitates) v(estre) r(everende) misissent mihi copiam citationis, quia nescio si bulla partis adverse precedit vel nostra; si nostra precedit, non erit disputandum in aliqua, sed si partis adverse precedit, bulla nostra erit in disputationem, tamquam ista verba erant pensanda. Nos igitur omnes et singulas causas predictas quomodolibet et qualescunque introductas vel non, et ubique pendentes vel suspensas, illarum statum et merita presentibus pro expressis habendo ad nos harum serie advocantes, licet datis sit ista anno etc. LIX, pridie nonas Septembris et abinde in nostra bulla continetur, quod idem commissarius possit exequi sententiam iam latam veram iurisperiti dicere,24 quod non derogatur(!) bulle nostre, si etiam date bulle partis adverse precedit(!) propter verba preinserta, sed tamen si p(aternitas) v(estra) [r(everenda) mis]isset mihi copia directa, potuisset fieri alter labor, cui contradictio obviare non debuisset et m[ihi] ad Curiam Romanam, si copia impetrationis partis adverse inveniri poterit, quia in rubricellis invenire non potui, cum sumpto nostro inhibitus est iudex in Curia Romana, ne procedat ulterius in causa, procedatis multum mite cum adversario nostro, quia considero, quod laborabit pro appellatione habita copia compromissi et finem veram in quadam littera domini prepositi Sancti Thome;25 scripseram copiam compromissi, nescio, si est rescripta et sub illa forma in iuditio(!) producta coram iudicibus in partibus deputatis, que satis placens est et sublevans partem nostram sicque videbitis aliquas difficultates, prorogetis ad certum terminum, sed timendum est de morte abbatis, quia si succedet, aliquis potens cum potentia 24 Vö. II. Pius pápa 1459. szeptember 4-i bullájával (DF 237522. [EKM AR 45-6-19.]), illetve a Péter kanonok által írt supplicatio fogalmazványával: DF 237617. (Uo. 45- 14-4.) 25 Kozárdi László esztergomi-szenttamási prépost, lásd fentebb! 1459. IX. 4.

Next

/
Thumbnails
Contents