C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században, II. rész. A sasadi tizedper 1452-1465 közötti „krónikája" - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 8. (Budapest, 2015)

3. Palicsnai Péter esztergomi kanonok levelei a káptalanhoz (Lakatos Bálinttal közösen)

Első levél (1458. február 28. Róma) 133 l quam mandati prelatorum et baronum dicti regni N vigore ad possessionem corporalem, realem et actualem seu quasi dictarum decimarum predii N(ewegh) et eius territorii, super quibus agitur, per certos dicti g(ubernatoris) subditos sive familiares et de ipsius 5 Io(hannis) g(ubernatoris) expresso mandato de anno a nativitate Domini MCCCCLII et die XIIII mensis Septembris restituti, repositi et reintegrati extiterint palam, publice et notorie13, et quod etc. Item ultra premissa dictus procurator, quo supra nomine, ponit et si necesse fuerit, probare intendit, quod dudum illustrissimo principi 10 et domino, domino Ladislao N etc. regi pro parte dictorum domi­norum c(apituli) S(trigoniensis) exposito, quod ipsi alias possessio­nem decimarum predii N(ewegh), super quibus hic agitur, tamquam ipsos pleno iure concernentem per formam iuris coram competente iudice legitime obtinuissent14 et in possessionem huiusmodi 15 preclare memorie Io(hannem) de N, condam comitem Bi(stricensem) ac regni N g(ubernatorem) auctoritate gubernatoria sue vigore certarum litterarum usque ad invocationem auxilii brachii secularis emmanatarum introducti et admisse fuissent et subsequenter dicto regi pro parte d(ictorum) d(ominorum) e(cclesie) S(trigoniensis) 20 supplicato, ut introductioni et admissioni predictis regii consensus robur adicere dignaretur.15 Idem illustrissimus dominus rex supplicatione huiusmodi clementer exaudita introductionem et admissionem huiusmodi ratas, gratas et acceptas habuit, egregiis Gregorio Bodo de N ac Ladislao Buzlai de N, castellanis castri 25 Budensis16 aliisque eorum successoribus pro tempore dicti castri castellanis et ipsorum vicesgerentibus precipit et mandavit, quatenus predictos dominos de c(apitul)o S(trigoniensi) in possessionem et perceptionem dictarum decimarum contra eos illegittimos impeti- tores et signanter a(bbatem) et con(ventum) in huiusmodi causa 30 adversos auctoritate regia conservarent, manutenerent, protegerent et conservarent, prout in patenti de supra suo datis anno Domini MCCCCLII17 et mense Septembris confectis litteris regiis sigilli impressione munitis, ad quas se refert dictus procurator, quo supra nomine, plenius continetur18, et sic fuit etc. 13 DF 237461. (EKM AR 45-4-9.) 14 Valószínűleg V. László király 1453. szeptember 17-i okleveléről van szó. (DF 237475. [EKM AR 45-4-22.]) 15 Ezt az oklevelet egyelőre nem találtam meg. 16 Ketten együtt 1454. június 5. és szeptember 30. között adatolhatóak várnagyként. (Engel P.: Archontológia I. 288.) 17 Elírás 1454 helyett. 18 Lásd V. László király 1454. szeptember 30-i parancslevelét a mondott várnagyok­hoz. (DF 237480. [EKM AR 45-5-3.]) 1452. IX. 14. 1452. IX.

Next

/
Thumbnails
Contents