C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)
Oklevéltári rész - Oklevelek
17 (1425. január 20.) 331 1 castro Strigoniensi decretorum doctores et canonici ecclesie Strigoniensis predicte, visitatores, reformatores, iudices et commissarii in Posonio et eius districtu, specialiter vero in causis universis, que prepositum, capitulum et canonicos ecclesie Posoniensis Sancti Martini alias Sancti 5 Salvatoris quomodocunque concernere possent cum plena potestate per reverendissimum in Christo patrem et dominum, dominum Georgium miseratione divina archiepiscopum ecclesie Strigoniensis locique eiusdem comitem perpetuum, primatem et Apostolice Sedis legatum natum constituti et deputati universis et singulis, ad quos presentes 10 littere devenerint, notum facimus et manifestum, quod cum de anno Domini proxime elapso, videlicet millesimo quadringentesimo vicesimo quarto circa principium mensis Maii per honorabile capitulum ecclesie Posoniensis super nonnullis libertatibus, consuetudinibus ac iuribus,1 in quibus venerabilis eorum prepositus dominus Ladislaus Soos ipsum 15 capitulum molestasset, inquietasset ac perturbasset necnon debitis, dampnis, nocumentis ac iniuriis, in quibus ipse dominus prepositus ipsi capitulo ac quibusdam dominis canonicis singulariter de eadem capitulo debitor et culpabilis fore allegaretur, contra eundem dominum Ladislaum prepositum gravis querela in forma iudiciaria coram prefato 20 domino nostro archiepiscopo Strigonii mota et proposita fuisset. Et statim per prefatum dominum nostrum archiepiscopum dati fuerunt auditores seu commissarii certi ad ulteriora videnda procedere cum relatione eidem domino nostro archiepiscopo facienda, coram quibus factis responsionibus ac repplicationibus datisque articulis de novo 25 hincinde fuit ibidem per eosdem usque ad litis contestationem inclusive processum, ut ex actis constare potest et cum propter arduitatem, difficultatem ac multiplicitatem articulorum causarum sic motarum commodose nequaquam ipse cause Strigonii discuti posse viderentur, prefatus dominus noster archiepiscopus propter parcere laboribus et 30 expensis partium de consensu ambarum partium ipsam totalem causam discutiendam et determinandam Posonii per iudices et commissarios suos ad hoc per ipsum aut sedem suam eligendos ac deputandos ad octavum diem Omnium Sanctorum mediantibus litteris venerabilis et egregii viri domini Thome decretorum doctoris, archidiaconi Nitriensis 35 et canonici Strigoniensis protunc vicarii sui sub modis et formis in eisdem contentis fecit prorogare. Apropinquante autem dicto termino ipse dominus noster archiepiscopus nos pro iudicibus et commissariis predictis cum plena potestate elegit, constituit ac deputavit suis litteris mediantibus, prout ex tenoribus litterarum earundem lucidius 40 continetur. 1 A szövegben figyelmetlenségből iniuriis alak áll. i—r 1424. V.l. körül 1424. XI. 8.