C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)

Oklevéltári rész - Oklevelek

326 16 (1425. január 20.) 1 conscientias ipsorum et conpescere eos ab huiumodi vexationibus, quia animo vexandi hec facere viderentur. Ex ratione autem facta ex registro capituli predicta vicesima die et etiam ex repplicatione ad hanc responsionem prepositi per procuratores 5 capituli vicesimaoctava die facta, factum sic se habuisse repperitur, prout ex actis constat et quod dominus prepositus prope vindemias fuit adeptus preposituram et domini de capitulo iam taxaverant montes omnes et taxatione habita cum prepositus supervenit, domini de capitulo accesserunt et narrarunt domino preposito, quomodo 10 secundum consuetudinem eorum taxaverunt montes et secundum taxam eorum dicebantur sibi pro quarta sua sedecim vasa vini et dum eadem XVI vasa vini sub expensis capituli presentarent sibi absolute ad curiam suam et ipse dominus prepositus satis fuit contentus coram domino Ladislao, tunc decimatore in Posonio et ita etiam in iudicio 15 coram nobis fuit confessus et ipsi domini de capitulo eadem XVI vasa vini ad expensas eorum ad curiam domini prepositi assignaverunt. Deinde vero post assignationem eorundem XVI vasorum credens se idem dominus prepositus per capitulum fore deceptum noluit stare contentus in dictis XVI vasis, sed petivit dominos, ut de singulis 20 montibus daretur sibi vera quarta et domini propter bonum pacis facere non recusarunt. Ita tamen, quod ipse pro vectura, collectura ac expensis singularibus personis pro quarta sua satisfacere deberet et hac idem facere prepositus assumpsisset. Et tandem ratione habita de singulis montibus cesserunt domino preposito XXV vasa vini et VII 25 urne et sic restabat habere pro supplemento novem vasa vini ad illa XVI vasa, que habuit et illa novem vasa habuit a personis infrascriptis: item a domino Nicolao Colomanni habuit duo vasa vini et duo alia vasa vini divisit prepositus eidem domino Nicolao pro quarta expensarum XXIV2 florenorum per centum, in quibus ratione sue quarte idem dominus 30 prepositus pro expensis in recolligendo et apportando vina ipsi domino Nicolao tenebatur. Item dominus Cristannus tenebatur pro supplemento dare unum vas vini ipsi domino preposito et pro eodem similiter illud vas vini dedit predictus dominus Nicolaus et dicitur, quod vendidisset prepositus in 35 celario predicti domini Nicolai domino Karulo comiti. Item habuit a domino Iohanne Seratoris pro supplemento IF/2 vasa vinorum. Item dominus Philippus dedit eidem domino preposito pro supplemento unum vas vini. 40 Item magister Georgius tenetur medium vas vini. Item capitulum solvit pro rectore scole pro parte prepositi quinque urnas vini et sic constat prepositum percepisse pro anno primo sue 1424. XI. 28.

Next

/
Thumbnails
Contents