C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)

Oklevéltári rész - Oklevelek

12 (1425. január 20.) 297 1 tempestive nec eundem circa piscaturam dandi permiserunt, ymmo eundem potentiaria usque ad semiputer factionem aput se retinendo quousque suis placuit voluntatibus. Ita fuit etc. Responsio domini prepositi ad nonum articulum: „dico, quod tunc 5 piscati erant quatuor usones et me existente in servitiis regalibus in Sopronio famulus meus, quia unum ex illis quatuor usonibus pro mea quarta portione ipsum mihi presentare retinuit, permisit ipsum usonem stare circa ipsum capitulum, cuius usonis querimonia potius foret et est mea, tunc enim usones in tripplo erant cariores quam modo, et ex alio, 10 quia de dictis quatuor usonibus non plus mihi quam medium usonem assignarunt, de cuius altera medietate peto per v(estram) r(everendam) p(aternitatem) iustitiae complementum impertiri." 12. Item de anno Domini etc. XXI° dictus dominus noster prepositus usones in aquis communibus prensos ad domum suam potentiaria 15 duci mandavit et de eisdem usonibus sedecim fuerunt sequestrati pro domestica divisione prepositi et capituli, de quibus idem dominus prepositus potiores quatuor in usum suum convertit, quorum unus bene valuit sicut alii duo in dicti capituli preiudicium et dampnum valde magnum. Ita fuit etc. 20 Responsio ad XII articulum: „dico, quod articulus, prout ponitur, non continet in se veritatem, sed hoc est bene verum, quod illi pauperes homines, qui illos usones prendiderunt deferentes ad civitatem, viderunt portam curie mee apertam et deposuerunt eosdem ad curiam meam, de quo in toto erant LX. XV venerunt pro mea quarta portione secundum 25 distributionem custodis et totius capituli. Repplicatio ad responsionem duodecimi articuli, ubi ponit, quod articulus, prout ponitur, non contineat veritatem etc. Respondetur, quod dominus noster prepositus non respondit ad secundam partem articuli. Ad probandum vero oppositum sue responsionis prime partis articuli 30 predicti capitulum remittit se ad iobagiones, qui eosdem usones ad domum domini prepositi duxerunt etc. 15-16. Item idem dominus noster prepositus cum predictis quatuor usonibus unum tucconem et unum sthurgonem cum carponibus et aliis piscibus parvis etiam capitulo inscio ad domum suam iussit adduci et in 35 usum suum convertit. Ita fuit etc. Responsio ad XVm et XVIm articulos: „respondeo, quod ad scitum dominorum tunc ibi existentium dictos usones adduci feci et maiores tandem eis assignavi. Ipsi etiam tandem duos tuccones cum pluribus carponibus et aliis piscibus me inscio adduci fecerunt, quos in hospitio 40 ipsorum in cameris absconderunt, de quibus peto iustitiam exhiberi." Repplicatio ad responsionem XV et XVImum articulorum, ubi ponit, quod canonici tunc in piscatura existentes duos tuccones in cameris 1421

Next

/
Thumbnails
Contents