C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)

Oklevéltári rész - Oklevelek

10 (1425. január 20.) 281 10 15 20 25 30 35 40 T----T veritatem inquireremus, qui articuli, prout Strigonii fuerunt producti, hic inseruntur cum responsionibus et repplicationibus eorundem: I 3.1 Item idem dominus noster prepositus nullis de meritis eiusdem capituli exigens accusavit nec ab huiusmodi accusationibus cessare intendit capitulum coram serenissimo principe et domino nostro, domino Sigismundo Romanorum etc. rege aliis baronibus, prelatis, comitibus ac ceteris nobilibus et ignobilibus laycis, nulla tamen causa eum adhuc vigente. Ad 3m articulum: „dico respondendo, quod ego non accusam ipsum capitulum coram serenissimo principe domino nostro rege vel alibi, sed porrexi querelam, ubi necesse fuit pro conservanda libertate et tuitione iurium prepositure mee antedicte, super quo submitto me serenitati excellentissimi domini nostri regis." Ad responsionem tertii articuli, in qua ponit ipsum capitulum non accusasse, respondetur, quod honore suo salvo apparet, quod eadem sua responsio implicet, quia primo ponit capitulum non accusasse circa serenissimum dominum nostrum regem etc. In secunda vero parte eiusdem responsionis ponit se querelas eidem domino nostro regi et aliis pro tuitione iurium et libertate sue prepositure porrexisse. In hoc eandem v(estram) r(everendam) p(aternitatem) et sedem alme ecclesie vestre Strigoniensis excludendo; de eisdem vero accusationibus e(edem) v(estre) r(everende) p(aternitati) evidenter constat etc. 4. Item idem dominus noster prepositus minatur personis capitularibus incarcerari, quod in uno canonico, videlicet domino Phylippo evidenter ostendit et etiam ad privationem beneficiorum ac bonorum temporalium eorundem in conspectu prefati domini nostri regis et aliorum baronum iniuriose eosdem contra Deum et iustitiam accusando laborare. Et hoc est verum publicum et notorium. Ad quartum articulum: „respondeo negando primam partem articuli, dico, quod illum Phylippum canonicum ad persuasionem de consilio capituli predicti per duas vel tres horas detinui, quare idem Phylippus canonicus contra ipsum capitulum deliquerat, quod reverendissimo domino patriarche Aquilegiensi evidenter constat etc." Ad responsionem quarti articuli, in qua ponitur, quod ad persuasionem ipsius capituli ipse Phylippus fuisset detentus, respondetur, quod suo honore salvo capitulo inscio ipsum Phylippum incarceravit, mancipavit et intruncavit et omnia bona sua sigillavit ac etiam eum equo suo spoliavit, quem fere ad unum mensem integrum in sua potestate tenuit potentia ipsius domini prepositi mediante, quem reverendissimus in Christo pater et dominus, dominus Ludovicus patriarcha Aquilegiensis de manibus eiusdem domini nostri prepositi difficulter liberavit etc.

Next

/
Thumbnails
Contents