C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)

Oklevéltári rész - Oklevelek

i i I 9 (1425. január 20.) 277 1 quod ex visitatione per nos habita reperimus capitulum per se habere dictas quartas frugum ex donatione quondam reverendissimi domini Demetrii cardinalis etc., et ex istis non potest prepositus causari, quod non habet partem, quia si aliquid sue prepositure tamen de novo per 5 quempiam donaretur, quid iuris capitulum in id posset pretendere, preterea tamen habet capitulum pro se de antiquis proventibus ecclesie in Posonio census duarum domorum IF et LXX denarios facientem; item habet census de vinis certorum montium Posoniensium circa quatuor ternarios vini communiter facientem; item habet prepositus per se in 10 monte Teben de proventibus antiquis ecclesie unum ternarium vini; item habet de domo Venture ratione cuiusdam particule terre de domo prepositure unam libram denariorum; item habet per se unam parvam possessionem. Capitulum habet per se tres alias parvas loco eiusdem. Item habet per se prepositus quartam partem possessionis Papfalwa. 15 Capitulum habet tres partes. In omnibus autem aliis proventibus possessionum unacum piscatura, tam etiam censuum undecumque provenientium, quam etiam vinorum decimalium, prepositus habet et tollit quartam partem proventuum. Preterea ultra premissa habet etiam prepositus per se iurisditionem archidyaconalem in spiritualibus 20 in Posonio et eius districtu cum emolumentis exinde provenientibus. Habet et insuper cathedraticum et alios census cum muneralibus et procurationibus ab omnibus plebanis totius districtus Posoniensis, demptis quatuor, videlicet Sancti Martini intra et Sancti Laurentii extra muros Posonienses ac de Chwkaria et Lyncz ecclesiarum plebanis et 25 in premissis censibus ac iuribus et obventionibus non modica pars proventus prepositure consistit. Ratione quorum non immerito tenetur ipsi ecclesie Posoniensi in divinis deservire cum ecclesie Strigoniensis, a qua dictum archidiaconatum prepositura habet annexum, nulla servitia exhibeat eidem. 30 Hiis Posonii peractis et die quintadecima Decembris in causa 1424.XII. 15. premissa et causis omnibus ibidem conclusis statuimus terminum quintodecimum(l) diem festi epyphaniarum Domini proxime venturi 1425.1.20. sine crastinatione Strigonii ad videndam ferri sententiam. Et dicta die quintadecima comparente procuratore capituli, videlicet magistro 35 Georgio canonico ecclesie Posoniensis petente in premissis ferri sententiam non obstante contumacia prepositi, quam presentia Dei suppleat. Visis omnibus et singulis premissis ac aliis omnibus et singulis coram nobis deductis, que partes ipse per se vel per procuratores 40 dicere et allegare voluerunt verbo, in scriptis, semel et pluries visaque conclusione super premissis et super hiis habita plena et matura deliberatione unacum domino nostro archiepiscopo et aliis dominis de ' i

Next

/
Thumbnails
Contents