C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)
Oklevéltári rész - Oklevelek
i i 9 (1425. január 20.) 275 1 nostris assumpserit et etiam capitulo promiserit et aliquot diebus hoc continuaverit, negligens tamen ipsius domini prepositi salvo suo honore non obstante ipsum capitulum onera prepositi et ipsius hucusque laudabiliter expedivit atque supplevit, de quo ipsum capitulum ad 5 reverendissimum in Christo patrem et dominum, dominum patriarcham Aquilegiensem necnon ad comites de Rozgon ibidem existentes ac totam civitatem et districtum comitatus Posoniensis se remittit. Ita fuit et est verum publicum et manifestum. Responsio domini prepositi ad secundum articulum: „dico 10 respondendo, quod si ipsum capitulum amministraret michi integram quartam partem proventuum, paratus essem et sum semper tenere et habere unum capellanum pro quarta persona, qui suppleret vices meas in obsequiis divinis in interessendo horis matutinorum et primarum, que quarta pars proventuum predictorum nequaquam integre 15 amministratur per ipsum capitulum. Nam quarta pars decimarum frugum ecclesie predicte, que me concernit de iure et approbata consuetudine eiusdem ecclesie, minime michi administratur per capitulum antedictum. Amministret capitulum integram quartam partem proventuum ecclesie predicte, uti ad hoc obligatur et sum 20 paratus tenere semper unum hominem pro quarta persona, dummodo ipsum capitulum faciat diligentiam et det operam in observandis horis predictis, videlicet matutinorum et primarum, quam operam hactenus quamquam creberrime et sepissime exhortati et moniti minime fecerunt, precipue et signanter tempore vindemiorum, de qua negligentia, ut ipsi 25 capitulo ignoscerem, sepius et pluries per verba blanda domini Martini plebani et canonici dicte ecclesie rogatus extiti, nec tamen acquievi. Cum de iure et ex conscientie sobrietate id facere nequivi et ex alio, quod intellexi ex relatu vindico, quod idem Martinus plebanus favum mellis gerendo in ore a tergo me pupugit derogando michi in quantum potuit." 30 Replicatio capituli ad responsionem secundi articuli, ubi ponit, quod capitulum non administraret sibi integram quartam proventuum suorum etc. Respondet, quod ipsum capitulum semper administravit sibi quartam omnium proventuum communium ad eum pertinentium, de quarta autem frugum, de qua in eadem responsione mentionem 35 facit, respondet, quod predicte quarte frugum sint capituli tamen et non prepositi, prout ex privilegiis et munimentis prefati capituli sufficienter probare intendunt. Insuper ponit in eadem responsione, quod ipsum capitulum diligentiam suam non faciat, nec det operam in horis aput ecclesiam servandi etc. Respondent, quod reverentia semper sua salva 40 ipsum capitulum sua negligentia non obstante onera eiusdem ecclesie semper laudabiliter et honeste expedivit, prout etiam continetur in una parte secundi articuli per eosdem contra ipsum oblati. De vindemio ; T