Veres Miklós: A tárnoki hatóság és tárnoki szék : 1526–1849 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, III. Hatóság- és hivataltörténet 2. Budapest, 1968)
Függelék
Quo tempore celebretur sedes tavernicalis Quia autem superiorum partium civitates 1 malum iter circa festum S. Georgii per loca, qua ipsis est hue proficiscendum causantur: ideo piacúit, ut eadem sedes hyemali tempore ad festum scilicet conversionis divi Pauli apostoli, singulis annis, si nécessitas postulaverit, usque pacatiora similiter tempóra celebretur, praemissa per dominum magistrum tavernicorum, aut eius vicegerentem publica tione. ARTICULUS 33 Ante diaetam celebrari potest Si tarnen diaeta circa tempus praenotatum per suam Maiestatem publicaretur, extunc parcendarum expensarum et fatigiorum gratia, statim ab initio et prima die publicatae diaetae, donee domini regnicolae covenerint, conveniant domini vicemagister et seniores ad ipsam sedem celebrandam et ipso statim publicatae diaetae die sedis inchoatio fiat. ARTICULUS 34 De poena civitatis non comparentis Poena autem civitatis non comparentis, vel non mittentis legatos et assessores, erit singulis diebus, quibus aberint, singulae très marcae gravis ponderis, in eommunem usum sedis convertendae; nisi se rationabiliter excusare poterit. ARTICULUS 35 De modo publicationis et celebrationis sedis tavernicalis De modo item publicationis conclusum est, ut dominus magister, aut vice-magister tavernicorum sex septimanis ante, de sedis huius celebrandae termino, ipsas civitates certificent. Verumtamen dominus magister tavernicorum poterit sub suo privato sigillo, per formam missilium eandem publicationem peragere. Ipse autem vicemagister non aliter, quam sub sigillo autentico apud ilium habito, nomine praenotati domini magistri publicare debeat. ARTICULUS 36 Intra quod tempus processus, seu appellatio extrahenda Sancitum praeterea et consitutum est, ut amodo imposterum in quibuscunque harum civitatum quispiam causantium vel appellantium literas a domino magistro tavernicorum praeceptorias, iuxta antiquam consuetudinem, intra sex septimanas, ad transmittendam causam suam appellatam attulerit, ut talis a die exhibitionis earundem praeceptoriarum coram senatu et non privatim domino iudici exhibendarum, intra spatium sex septimanarum computando, suum processum extrahere teneatur. §. 1. Quodsi id faeere neglexerit, extunc statim elapso sex septimanarum termino, a die exhibitionis literarum praeceptoriarum computando, causa talis appellata, contra ipsum appellantem, in rem adiudicatam transire debeat; ac ipsa causa, ad instantiam partis triumphantis, per iudicem et iuratos civitatis eiusdem loci executioni demandanda erit. 1 Helyesen: civitatibus.