Veres Miklós: A tárnoki hatóság és tárnoki szék : 1526–1849 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, III. Hatóság- és hivataltörténet 2. Budapest, 1968)

Függelék

Appellationes, seu sententionales clause in sede exhibeantur Quod omnes literae sententionales, quae de quibuscunque civitatibus adducuntur, illae clausae et sigillatae ad iudicium domini magistri tavernicorum praesentari, et interim a nemine, nisi per iudices tempore sedis considentes debeant aperiri. ARTICULÜS 9 Sententiae coram iudicibus perlegantur, et per notarium cum iudicum nominibus libro inscribantur, literaeque sententionales sigillo autentico roborentur Tandem universae literae sententionales in iudicio domini magistri tavernicorum conscriptae sigillari non debeant, quin prius coram iudicibus et iuratis civibus prae­dictarum civitatum liberarum, pro tunc causas diiudicantibus, lectae, auditae et interpretatae, ac expost per notarium constitutum primitus ad librum praefatum verbotenus, in praesentia duorum iuratorum ad id deputatorum, integraliter fuerint intitulatae; nomina quoque civitatensium iudicatui videlicet assistentium nomina­tim in librum praefatum inseri et inscribí debeant. Literas quoque sententionales dominus magister tavernicorum sigillis autenticis corroborare debebit. ARTICULÜS 10 Quales causae possint appellari ad sedem tavernicalem Quod nulla causa, praeterquam haereditates tangens et debita ultra florenorum sexaginta auri, et non infra se extendentia ad sedem domini magistri tavernicorum possit appellari, iuxta libertatem civitatum et consuetudinem ab antiquo observatam. ARTICULÜS 11 Quot civitates adminus iudicio interesse debeant, et absentiae ratio danda Quod si aliquam civitatem arduis ex causis ipsam urgentibus probabilibusque advenire non contingeret, extunc magister tavernicorum nullam sententiam, sive iudicium faceré debeat, atque possit, nisi adminus quinqué civitates liberae praesentes assistant; caeteraeque absentes civitates causam absentiae Uteris eorundem domino magistro tavernicorum intimare teneantur. ARTICULÜS 12 De loco sedis iudiciariae, et quod vice magister tavernicorum regalium et notarius sub iuramento adesse debeant Quod dominus magister tavernicorum non in castro Budensi, aut extraneo loco, sed in ipsa civitate Budensi, in loco sibi opportuno iudicium sedere debeat cum civi­tatibus liberis, cuius etiam vice magister tavernicorum sub iuramento adesse debeat, una cum notario constituto. ARTICULÜS 13 Quod omnis appellans coram iudicibus et iuratis civitatis illius tempore extractionis sententiae debeat deponere decern florenos Et licet appellare nemini sit prohibitum, tarnen quia saepenumero per causídicos appellationes frivolae ac calumniosae, a iudicibus ipsarum liberarum civitatum, ad dominum magistrum tavernicorum fieri solent et signanter propter pecuniarum debita

Next

/
Thumbnails
Contents