C. Tóth Nórbert - Lakatos Bálint: Zsigmondkori Oklevéltár XV. (1428) - A Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 61. (Budapest, 2022)
1428
1428. június 19. 295 fogott bírák közbenjárására úgy határoztak, hogy a felsorolt birtokok közül a nemeseket és hajadonokat iure emptitio illető birtokokat és birtokrészeket, vagyis a Papouch, Gundinch, Chornareka és Thapolchamelleky birtokokon lévő részeket, valamint a néhai Bolko Cristalouch-i birtokrészét és az in Marocha fekvő Erthouch birtok felét minden haszonvételükkel és tartozékukkal átengedik és visszaadják nekik örök joggal és visszavonhatatlan birtoklásra. Insuper partes predicte portionem possessionariam in dicta Cristalouch a parte australi habitam, que condam Nicolai filii Stephani filii Laurentii prefuisset, et per condam nobilem dominam Magycha vocatam, avam scilicet annotati condam Nicolai filii Stephani ipsas partes communiter concernentem inter se taliter divisissent: quod primo in villa Mykcheuch vocata sex cum media sessiones ac unum molendinum in fluvio Thapolcha decurrens, in quibus quidem duabus sessionibus relicta condam Michaelis cum filiis suis, in tertia autem Chernel, in quarta Paulus dictus Mundekovich, in quinta Mathey dictus Strugarych iobagiones habitarent, sexta vero foret deserta, quam Benedictus iobagio alias inhabitasset, in predicto vero molendino ac media sessione Ladislaus et Iwan iobagiones residerent. Item in villa Lonka vocata a parte superiori quinque cum media sessiones, in quarum prima Endrey dictus Hodernych, in secunda Zechen, in tertia Marcus carpentarius, iobagiones habitarent, quarta foret deserta, quam Blasius dictus Trusich iobagio inhabitasset, in quinta vero et media sessione Gregorius dictus Dragenovich resideret. Preterea in fine eiusdem ville a parte scilicet occidentali quinque sessiones, in quarum una Thomas dictus Iwanych, in secunda Stephanus, in tertia Thomas dictus Bublych, in quarta Iohannes filius Mathye et in quinta Gregorius dictus Suberych habitarent. Item in villa Kwth vocata circa castellum quindecim cum media sessiones, in quarum una Endre claviger, in secunda relicta Wernech cum filiis suis, in tertia relicta Martini cum genero suo, in quarta lacobus, in quinta Thomas et Stephanus, in sexta Pausa, in septima Stephanus Zymnar, in octava Dominicus filius Iohannis, in nona Iohannes dictus Medaryevich, decima autem foret deserta, quam Iohannes currifer alias inhabitasset, in undecima Iwan sacerdos, in duodecima Andreas nutricis, in tredecima Mychael Syryanych, quartadecima foret deserta, quam alias Znesko inhabitasset, in quintadecima vero et media sessione Stephanus Hwz cum germano suo resideret. Necnon in villa Mathewseuch tres cum media sessiones, in quarum una lacobus, in secunda Stephanus dictus Mathawsevich, in tertia et media Ztoyan et Ztoysa residentiam facerent de presenti, simulcum media parte terrarum arabilium, fenilium dicte portionis possessionarie, que prefati condam Nicolai filii Stephani, ut predicitur, prefuisset. Preterea totalis portio possessionaria annotati condam Bolkonis, in qua sunt duodecim cum media sessiones, in quarum prima, scilicet in civitate Georgius Mykoulych et Ladislaus Panchevich, in secunda Stephanus Ordan et Iohannes, in tertia Petrus Chunchevich et Dominicus, in quarta et quinta