C. Tóth Nórbert - Lakatos Bálint: Zsigmondkori Oklevéltár XV. (1428) - A Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 61. (Budapest, 2022)
1428
1428. május 27. 249 Item sexto, sicuti semper i[lliu]s fuimus intentionis, quod capellam Beati Michaelis reformare facerem[us] et unam missam perpetuam simulcum aliis suffrages] et orationibus in eadem peragi debendis disponeremus, eandem capellam a[nt]elata domina, consors nostra de predictis pecuniis [sa-] lium nostrorum ex integro reformare missamque prescriptam et orationes in e [adern] ordinare et constituere debeat. Item septimo, quod tunicam nostram purpuream deauratam, apud Mathiam sartorem habitam, sicut [pr]ius voluimus, ita et adhuc de eadem un[am] casulam sartiri et appromptuari faciat ad ecclesiamque Beati Iohannis [de] Pathak amministret. Item4 tunicas condam mag[nifi]ci Ladislai de Peren, fratris nostri carissimi purpureas, qui in numero tres s[unt], quarum etiam una rubea et due brunatic[i e]xistunt, iuxta pristinam nostram intentionem ad casulas sartire fac[iat] et appromptuare, et quocumque sibi melius et congr[uentius] videbitur, pro salute ipsius fratris nostri et nostra distribuat [et dis]ponat. Item octavo, quod unum baltheum Iohannis Almani familiaris nostri Stephano de Cassa pro quinquaginta florenis auri impignoravimus, super quo prenominatam dominam, consortem nostram rogamus, ut eundem baltheum undecumque et qualitercumque poterit, cito redimat et prefato lohanni restituat. Item nono rogamus eandem dominam, consortem nostram, ut si sales nostri predicti sibi remanere poterint, extunc de pecuniis ipsorum salium prefato Iohanni Almano centum florenos auri amministret, sin autem tunc in Wyhel tantum habebit de vino, quod ad centum florenos auri predictos magis extendit, ideo etiam de pecuniis vinorum predictorum pretactos centum florenos auri eidem Iohanni disponat et assignet. Item decimo in civitate Budensi apud textorem purpurum habemus pro pignore duo monilia pro quinquaginta florenis auri, qui in valore plus se erigunt, et si placuerit prefate domine, consorti nostre, extunc circa eadem redimendi habeat facultatem. Item5 in civitate predicta apud quendam Italicum Cappw nomine habemus unum monile cum uno dracone cruce supraposito impignoratum, in cuius crucis margine quatuor lapides preciosi Blask vocati, in medio autem dyamas una est locata, de quibus tamen plene non recordamur, sed prout memorie nostre imprimitur, sic ut prescribitur, debet fieri, in monili autem est unus saphireus magnus et quinque vel septem gemme magne, que pro centum florenis auri sunt impignorata et in valore ad [plura] se extollunt, ideo si placuerit, tunc prefata domina consors nostra pro se redimat. Item in civitate [predicta apud aurifabrem] in domo domini Stib[o]ri commorantem habemus duos ciphos septem marcas argenti continentes, qui iam so[lum deau]rari debent, attamen posita ratione prefato aurifabro debitus(!) remaneremus, qui etiam ciphi ad plura, qu[am] debita nostra essent, se