C. Tóth Nórbert - Lakatos Bálint: Zsigmondkori Oklevéltár XV. (1428) - A Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 61. (Budapest, 2022)
1428
1428. március 13. 147 csatlósai in presentia venerabilium et egregiorum virorum, dominorum alme universitatis studii Viennensis decretorum doctorum in causa et causis inter eosdem dominum Iohannem de Pudlino ab una et Thomam Zoldos ab alia partibus vertente et vertentibus, arbitris arbitratorum et amicabilium compositorum contra ipsum dominum Iohannem veritate penitus relicta et illicitate expressa habuissent dicere et allegare, quod quamquam idem Thomas Zoldos et etiam quidam alii in dicto regno Hungarie nobiles possessiones et portiones possessionarias in dicto comitatu Scepusiensi in et sub iurisdictione prefati prepositi Scepusiensis eiusdem Strigoniensis diocesis existentes haberent et tenerent, tamen quia idem Thomas Zoldos unacum ipsius uxore, liberis et familia in aliis ipsius possessionibus et portionibus possessionariis extra prenotatum comitatum et iurisditionem prepositi Scepusiensis existentibus residentiam faceret personalem, igitur dictus prepositus nullam de iure in eundem nec etiam de consuetudine haberet ordinariam iurisditionem, interrogans et requirens eundem dominum Petrum magistrum tavarnicorum, ut in promotionem veritatis et defensionem iustitie diceret, qualis sibi de premissis constaret veritatis certitudo. A tárnokmester a maga meg a megyebeli nemesek nevében azt válaszolta, hogy ipse dudum a suis parentibus senioribusque et predecessoribus ipsius audivisset, quod ipsi a tanto tempore, cuius memoria hominum non fuisset in contrarium, ita tenuissent et observassent, et idem magister tavarnicorum nunc ex pluribus experigentibus(!) in eodem comitatu Scepusiensi factis sciret et ipse etiam ac totius comitatus Scepusiensis nobiles de laudabili et approbata consuetudine usque modo dudum observata similiter tenuissent et inviolabiliter observassent tenerentque et firmiter observarent de presenti, quod prepositus Scepusiensis pro tempore constitutus in omnes et singulos nobiles - utriusque sexus, cuiuscunque gradus, dignitatis et preeminentie existant - extra dictum comitatum Scepusiensem qualecunque et ubicunque domicilium habentes et existentes, etiam si tales nobiles extra prelibatum comitatum Scepusiensem moram trahentes et existentes in eodem comitatu Scepusiensi solummodo unum rusticum aut dumtaxat unum fundum curie vel unum jager terre haberent et servarent, semper plenam et perfectam, integram et immediatam in quibuscunque causis forum ecclesiasticum contentiosum concernentibus habuisset et haberet ordinariam iurisditionem. Qui quidem magister tavarnicorum adiunxit, quod si etiam huiusmodi nobilium presentia in eorum possessionibus seu portionibus possessionariis in predicto comitatu Scepusiensi existentibus eo tempore, quo in presentiam predicti prepositi Scepusiensis vel ipsius vicarii deberent citari vel tandem venirent, haberi non possent(!), extunc de facie earundem possessionum vel portionum possessionarium in eodem comitatu Scepusiensi existentium de approbata, laudabili et usque nunc observata prefati comitatus Scepusiensis consuetudine in eiusdem prepositi Scepusiensis aut ipsius vicarii presentiam citari et per eundem dominum prepositum seu ipsius vicarium possunt iudicare. Minde zek után Pudlino-i János ügyvédje, Gargow-i Ferenc kérte az elhangzottak