C. Tóth Norbert - Lakatos Bálint - Mikó Gábor: Zsigmondkori Oklevéltár XIV. (1427) - A Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 59. (Budapest, 2020)

1427

210 1427. április 29. dictos dominos de capitulo fuisse in possessione dicte medie quarte decima­rum. Sequitur igitur, quod dicti domini de capitulo spoliati sint plébános per eosdem, de quo protestatur. Item ad tertium articulum, in quo ponit de extorsione certe summe per minas, monitiones et interdictiones etc., ut in eodem articulo continetur, res­pondit, quo ad primam partem, quod concedit, quod pluribus annis certam summam pecunie ratione mediarum quartarum solverunt, sed non credit, quod per minas solvissent, cum habuerunt refugium veniendi ad superiorem et conquerendi; constat igitur ex eodem articulo, quod domini Wesprimienses habuerunt medias quartas. Ad secundam partem eiusdem articuli, ubi ponit asserendo medias quartas habere, respondit, per verum credit, nam dato et non concesso, quod ipsi plebani habuissent integras quartas, alias tamen, dum inter ipsos dominos Wesprimienses ab una ac dominum commendatarium Sancti Martini et conventum eiusdem similiter ipsis mediis quartis ac alia media parte earundem quartarum prefatos dominos plébános ex tertia parti­bus coram domino legato actio intentata fuisset, processusque extitit per ipsum dominum cardinalem servatis servandis usque ad diffinitivam sententiam inc ­lusive, a qua sententia pro parte dicti commendatarii tam contra dictos domi­nos de capitulo, quam etiam eosdem plébános Simigienses ad Curiam Roma­nam extitit appellatum; unde tamen pro eisdem dominis Wesprimiensibus, tum etiam ipsis plebanis ac etiam plebano de Segesd sententia extitit reportata, ubi ipsi domini plebani sciverunt rem suam agi et non contradixerunt. Ideo consenserunt et secundum iura ab eorum actione et iure, si quam et quando in ipsa re habuissent, ceciderunt, prout hec et alia ex prefati domini Brande cardinalis et legati necnon Curie Romane auditoris sententiis et processibus clarius elucescunt, alias respondit non credendo, prout ponitur, sed credit, prout in suis deducit. Item ad quartum articulum, in quo ponitur, quod ad Curiam Romanam appellassent etc., respondit, quod non credit prefer ipsam appellationem ad hanc almam sedem interpositam, si autem aliquas ad apostolicam sedem inter­posuerunt, ipsi sciunt, si fuerint prosecuti. Item, quod omnia premissa et premissorum singula fuerunt et sunt vera, non credit. Item ad ultimum articulum, in quo ponitur, quod iniuriis, fatigiis etc. pro Me III e florenis pati noluissent etc., respondit simpliciter, quod non credit. A vikárius bírótársaival a feleket meghallgatván és beadványaikat tanulmá­nyozván a patvarkodási esküt a felektől kivéve úgy döntött, hogy azok állítása­ikat tanúkkal és oklevelekkel bizonyítsák, amelyek vizsgálatára külön biztosokat is kirendelt. Ezek átvizsgálták a magyar királyok egyes adományait és privilé­giumait, különböző egyházi bírák és a római Kúriából kiküldött ügyhallgatók ítéletleveleit, valamint azt a végleges ítéletet (sententia diffinitiva) is, amelyet előbb Branda bíboros, más országok mellett a Magyar Királyságba is kirendelt generalis reformator, majd az ő utasítására Vicedomini Máté előtt tárgyaltak, fo­

Next

/
Thumbnails
Contents