C. Tóth Norbert - Lakatos Bálint - Mikó Gábor: Zsigmondkori Oklevéltár XIV. (1427) - A Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 59. (Budapest, 2020)

1427

206 1427. április 29. Item ponit et probare intendit, quod supradicti pretensi plebani et rectores ecclesiarum prius et antea per se huiusmodi dimidias quartas seu medietatem quartarum decimalium nascentes vel excrescentes de premissis terris, posses­sionibus, vineis, agris et territoriis dictarum ecclesiarum parochialium memo­ratis dominis preposito, lectori, cantori, custodi, canonicis et capitulo ac illi vel illis ex eisdem dominis, cui vel quibus dicte medie quarte decimarum per eos­dem dominos de capitulo fuerunt ad tempus deputate exactioque earundem et recollectio fuit commissa et assignata, persolverunt et administrarunt eis­dem, et sic fuit et est verum. Item ponit, quod licet premissa omnia et singula fuerunt et sunt vera, ni­­chilominus tamen memorati domini Petrus de Gan, Stephanus de Som et alii qui supra, pretensi ecclesiarum rectores propria temeritate suffulti de anno domini M° CCCC° XX° quinto proxime preterito usque nunc iura prescrip­­torum dominorum prepositi, lectoris, cantoris, custodis, canonicorum et capi­tuli dicte ecclesie Wesprimiensis temere, presumptuose, perperamque et de facto invadendo nullius superioris licentia et auctoritate obtenta, cum de iure non potuerunt neque possunt, se opposuerunt et opponunt impedieruntque et impediunt ac fecerunt et faciunt; quominus prefati domini prepositus, lector, cantor, custos, canonici et capitulum dicte ecclesie Wesprimiensis huiusmodi medias quartas decimarum percipere, recolligere, levare et in suos usus con­vertere valeant et possint, ut deberent, eisdem mediis quartis memoratos do­minos Wesprimienses temeritate, qua supra, spoliando, pro se ipsis ipsas me­dias quartas usurparunt et inbursarunt temporibus in eisdem, prout etiam usurpant et nunc imbursant, quinymo hiis non contenti eosdem dominos pre­positum, lectorem, cantorem, custodem et alios, quos supra, desuper multip­liciter vexarunt et perturbarunt, prout etiam molestant, vexant et perturbant de presenti, expensas non modicas prefer alias iniurias eisdem dominis Wes­­primiensibus fieri procurandi, et sic fuit et est verum. Item ponit, quod omnia premissa et premissorum singula fuerunt, erant et sunt vera, ac de hiis omnibus et singulis fuit et est publica vox et fama. Item, quod a dicto anno (1425) et a tempore spoliationis huiusmodi medie quarte decimarum antedictarum eedem quarte valuerunt valeque consue­verunt et valent de presenti ducentos florenos auri Hungaricalis salvo plure, quandoque tantumdem, si venditioni exposite fuissent et exponerentur, pro eisdem reppertum fuisset prefer vexationes, iniurias, molestationes et pertur­bationes, quas dicti domini prepositus, lector, cantor, custos et ceteri, qui supra, in animum revocandi pro mille florenis auri pati et sustinere noluissent, ymmo de propriis eorum tantum exposuissent, antequam premissa passi fuissent et perpessi. Item ponit, quod plures ex ipsis plebanis premissas medias quartas condu­xerunt a singularibus personis, canonicis dicte ecclesie Wesprimiensis ipsas possidendas, et de ipsis satisfecerunt eisdem infra dicta tempora et per ipsa tempora.

Next

/
Thumbnails
Contents