C. Tóth Norbert - Lakatos Bálint - Mikó Gábor: Zsigmondkori Oklevéltár XIV. (1427) - A Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 59. (Budapest, 2020)
1427
104 1427. február 1. donavit deputavitque, ascripsit et appropriavit, sic videlicet per eandem dominam nostram reginam possidendas, tenendas pariter et habendas, ut ipsa etiam nostra regina omnes et singulos introitus et proventus earundem urburarum et cusionis monetarum predictarum tam temporibus ipsius domini nostri regis, quam etiam successorum eiusdem, regum utputa Hungarie vita sibi comite pro se ipsa totaliter et ex integro percipere et levare valeat atque possit. Ipseque dominus [noster] rex aut eius successores predicti vivente eadem domina nostra regina de ipsis urburis et cusione monetarum regalium nichil penitus disponere nec se de eisdem intromittere valeat seu valeant modo aliquali. Moderationem tamen et limitationem mixture argenti et cupri seu [legam in moneta] argentea pro tempore cudenda necnon deputationem probatoris monetarum auri et argenti ipse dominus noster rex sibi et suis successoribus regibus reservavit. Voluitque insuper, quod ipsa domina nostra regina prefatos universos et quoslibet proventus urburarum et cusionis monetarum predictarum pro maiori et ampliori pecuniarum summa, qua eidem visum fuerit, singulis annis personis idoneis, quibus maluerit, locandi et arendandi necnon comitem urburarum preficiendi, qui eidem proventus urburarum amministrare et questiones inter montanistas emergendas more alias solito debeat diffinire, necnon scansores [earundem montanarum] et cusores monetarum predictarum aliosque officiales semper pro sui libito eligendi et deputandi plenam liberam et omnimodam habeat facultatem. Necnon et ipse dominus noster rex censuit et decrevit, quod si quoquam tempore summa proventuum urburarum et cusionis monetarum regalium predictarum, pro qua scilicet ipsos proventus per eandem dominam nostram reginam locari et arendari contigerit, summam viginti octo milium florenorum auri ipsi domine nostre regine sic, ut premittitur, de tricesimis et urburis predictis hactenus provenire solitam quantumlibet excrescere contigerit, extunc ipsa domina nostra regina talismodi excrescendam seu residuam [eorundem] viginti octo milium florenorum auri ipsi domino nostro regi aut suis successoribus regibus Hungarie reddere et restituere debeat et teneatur. Ubi vero ipsos proventus annotatarum urburarum et cusionis monetarum regalium temporis labente spatio in tantum acciderit decrescere, quod eos ipsa domina nostra regina pro prescriptis viginti octo milibus florenis auri locare seu arendare nequiverit, extunc ipse dominus noster rex aut dicti sui successores huiusmodi defectum et decrescentiam annotatorum viginti octo milium florenorum auri eidem domine nostre regine de pretactis proventibus tricesimalibus supplere ac integraliter reddere et restituere [te]neatur et teneantur. Nec hoc idem dominus noster rex pretermisit, quod si et in quantum temporum in eventu sepedictas urburas et cusiones monetarum ab eadem domina nostra regina auferre et manibus suis reappropriare decreverit seu iidem sui successores eorum manibus appropriare decreverint, extunc non aliter, quam reintegratis prius et effectualiter restitutis eidem domine nostre regine per ipsum dominum nostrum regem aut eosdem successores suos universis tricesimis predictis necnon de residuis octo milibus florenis auri