C. Tóth Norbert - Mikó Gábor: Zsigmondkori oklevéltár XIII. 1426 - Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 55. (Budapest, 2017)

1426

1426. december 19. 479 Vallentinum filium Iohannis filii Petri, Gregorium filium Iacobi filii Stephani, Petrum filium Ladislai filii [Vincentii, Philipum] filium prefati Iacobi filii Stephani de Apagh in suorum et dictorum filiorum, fratrum et nepotum eorum nominibus et in personis cum dictis oneribus in se receptis viva voce spontaneaque eorum voluntate confess[os ........] pariter et relaturos, quod quamquam inter eos occasione et pretextu quarundam particularum terrarum inter possessionem Apagh predictarum eorundem nobilium de eadem et predium Zelews nunccupatum annotati Iohannis fi[lii Stanizlai de] Kalio et filiorum suorum, in comitatu de Zaboch habitam et existens diverse lites, contentiones et controversie ac litium, contentionum et controversiarum materie orte et suscitate ac diutius ventilate et protracte extiterunt. Tamen [ .......] bonum pacis ac tranquili et pacifici status ipsorum commodi et unionem ordinantibusque, disponentibus et componentibus plurimis probis nobilibusque viris, notanter vero magnifico Stephano filio Iohannis filii Petri de Bathor, [dapiferorum] regalium magistro, Ladislao filio Petri filii Chyre de Almos, Barnabe filio Iohannis filii dicti Petri filii Chyre de eadem, Andrea de Ibran, Michaele filio Iohannis de Kemeche, Mathya et Gregorio filiis Dyonisii de Pazon et [Mat]hyus‘ de Magh, pacis videlicet amatoribus ac de pace partium gratulantibus partesque suas interponentibus et sollicite roborantibus taliter inter se concordassent et concordarunt coram nobis, quod pretactas possessionem Apagh et predium Zel[ews m]etis et cursibus metalibus infrascriptis ab invicem hoc modo et ordine separassent, sequestrassent et distinguissent, quod prima meta inciperet in quodam monte eminenti Chereshegh nunccupato, ubi essent tres mete ter[ree] antique, quarum una a parte orientali Apagh, altera a plaga meridionali Zelews antedictis, tertia vero a parte septemtrionali Synew possessionibus metaliter separarent; deinde tenderet ad dictam plagam orientalem penes pratum Thesar vocatum, ubi penes idem pratum a plaga occidentali eiusdem secus dumos viminosum(l) due mete terree capitales de novo forent elevate, quarum una Apagh et altera Zelews possessionibus separarent; abinde tenderet secus et penes dictum pratum Thesar versus predictam plagam meridionalem penes quasdam terras arabiles transeundo, ubi inter dictum pratum et terras arabiles foret nova meta terrea cursualis esset(!) erecta; abhinc ad eandem plagam meridionalem directe tendendo penes quoddam pratum seu locum vulgariter Bydesser vocatum similiter nova meta terrea cursualis esset agregata; deinceps ad eandem plagam eundo attigissent viam de predicta possessione Apagh ad villam Napkor ducentem, ubi due mete terree capitales de novo forent sublevate, quarum una Apagh et altera Napkor predictis separarent; dehinc per modicum spatium penes dictum pratum Thesar esset nova meta terrea capitalis noviter agregata; abindeque sepedictam plagam meridionalem continuando in fine sepedicti prati Thesar meta terrea cursualis esset agregata; inde dicta plaga meridionali servata quibusdam terris arabilibus pertransitis foret meta terrea cursilis; abinde autem ad eandem plagam transeundo iungeret monticulum penes quoddam lignum Bedewfaya vulgariter appellatum, ubi in dicto monticulo esset meta terrea capitalis noviter elevata; deinceps ad eandem plagam tendendo attingeret montem Pechkeshege dictum, ubi forent due mete terree similiter capitales de novo cumulate, quarum una Apagh, altera vero Napkor possessionibus supradictis separarent; adhuc ad eandem plagam procedendo veniret ad quendam monticulum, ubi foret meta terrea cursilis; deinde autem penes viam de dicta possessione Apagh ad predictum oppidum Kalio ducentem girando in medio tremmularum vulgariter Nyaras esset meta cursilis; postremoque et ultimo sepedicta plaga meridionali servata per bonum

Next

/
Thumbnails
Contents