C. Tóth Norbert - Mikó Gábor: Zsigmondkori oklevéltár XIII. 1426 - Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 55. (Budapest, 2017)

1426

1 1200 Okt. 9. Item Niclos Schenk arestavit omnia bona mobilia et immobilia Parvi Schymscheyn1 pro XI marcis numeri Polonicalis feria quarta ante Galli anno etc. XXVI. Bejegyzés a bártfai városi könyvből. Bártfa város lt. 77. (DF 250507.) föl. 16b., 8. bejegyzés. 1 A név a bejegyzés végén folytatólagosan beszúrva. 1426. október 9. - október 10. 397 1201 Okt. 10. (Bude, 2. die Dionisii) Zs. emlékezetül adja, quod quia fidelis noster Ladislaus filius Stephani de Alceb, nepos reverendi in Christo patris domini Nicolai episcopi ecclesie Waciensis ex nobili domina Katherina, soror videlicet uterina ipsius domini episcopi Waciensis procreatus ad singularem nostre maiestatis requisitionem votis nostris regiis liberaliter obtemperare volens mille ducentos florenos auri puri veri et iusti ponderis in florenis aureis nulla rerum estimatione interclusa maiestati nostre pro expeditione certorum agendorum nostrorum et dicti regni nostri Hungarie dedit et nomine certi mutui accomodavit, ideo volentes eundem Ladislaum ipsiusque heredes et successores de rehibitione premisse sumpme pecunie certos reddere et securos quasdam possessiones nostras regales Wereseghaz et Zada in Pesthiensi ac Fornazenthmyklos in Albensi comitatibus existentes erga manus nostras regias habitas valamennyi - általánosságban felsorolt - haszonvételeikkel és tartozékaikkal sub earum veris metis et antiquis limitibus, quibus primum per earum priores possessores et expost per nostram maiestatem officialesque nostros regales nomine nostro regio hactenus rite tente fuerunt et possesse, pro premissis mille ducentis florenis auri puri memorato Ladislao necnon Iohanni, Nicolao, Gaspar et Stephano, filiis eiusdem Ladislai eorundemque Ladislai et filiorum suorum heredibus et successoribus universis ex certa nostra licentia ac ex annuentia et beneplacita voluntate serenissime principis domine Barbare eadem gratia dictorum regnorum regine, conthoralis nostre carissime prelatorumque et baronum nostrorum sano ad id accedente consilio duximus pignori obligandum, immo impignoramus et obligamus talimodo, quod quandocumque nos aut nostri successores, reges utputa Hungarie, predictas possessiones nostras Wereseghaz, Zada et Fornazenthmyklos vocatas a prefato Ladislao aut filiis suis prenominatis eorundemque Ladislai et filiorum suorum heredibus redimere voluerimus sew voluerint, extunc ipsi rehabitis premissis mille ducentis florenis auri similiter in puro auro omnium aliarum rerum estimatione exclusa easdem possessiones cum singulis ipsarum utilitatibus antedictis nobis aut nostris successoribus remittere et resignare teneantur. Egyúttal szavatosságot vállal a birtokokra. Annuimus denique et presentibus concedimus eisdem Ladislao et filiis suis, ut dum et quandocumque nos seu nostri successores ad alias possessiones nostras regales aliquam taxam extraordinariam imponi fecerimus, extunc etiam iidem Ladislaus et filii sui aut heredes eorum super prefatas possessiones eodem tempore et non alias similiter taxam extraordinariam moderatam tamen et decenter limitatam imponere et extorquere valeant atque possint harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Átírta Bátori István országbíró I486, nov. 26-i oklevelében, amely szerint pátens formában volt kiadva. DL 11858. (NRA 215-28.) - Bakács: Pest m. 392/1464. sz. (Uo.)

Next

/
Thumbnails
Contents