C. Tóth Norbert - Mikó Gábor: Zsigmondkori oklevéltár XIII. 1426 - Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 55. (Budapest, 2017)

1426

314 1426. július 25. de ipsa domo tamquam de suis propriis per ipsam, ut preclarestit, aquisitis ultimum et finale suum taliter peregit testamentum, ut prefatus Andeas maritus suus ipsam dominam vita sibi comite possideret, post mortem vero suam ipsa domus ad prefatam dominam Katherinam, filiam suam deberet devolvi perpetuo possidendam; tandem ipsa domina Katherina, filia videlicet prefate domine testamentatoris, uxor videlicet prefati Georgii similiter in ultimis agens, volens adimplere votum matris, de ipsa domo per mortem suam aquisita ultimum et finale suum taliter peregit testamentum, ut prefatus condam Andreas Baran dictus dictam domum sub eadem condicione, prout mater sua de eadem domo disposuit, possideret; post mortem vero ipsius Andree ipsam domum prefatus Georgius, dominus et maritus suus venditioni exponeret et pretium eiusdem pro salute anime sue ac matris et etiam aliorum, a quibus ipsa domus ad ipsos devenit, distribuere deberet, quam domum dictus condam Andreas prefate domine Scolastice testamentaliter legavit, quod minime potuit rationibus ex premissis; mindezek bizonyítására az ügyvéd készen állt az arra alkalmas helyen és időben. Quare, venerabilis domine iudex, auditor et vicarie procurator, predictus nomine quo supra vestrum iudiciariam auxilium humiliter petit per vestram diffinitivam sententiam dictam dominam Scolasticam a venditione dicte domus ac pecuniarum receptione prohiberi ipsamque in expensis in presenti causa factis condempnari condempnatamque ad solutionem earundem compelli vestra iudiciaria auctoritate mediante. Cuius libelli responsionis decreta et data copia prefato Cristanno petenti et statuto termino ipsis procuratoribus, octavo scilicet die predicti termini (ápr. 15.) ad repplicandum. A mondott időpontban Cristannus a másik ügyvéd: Tamás jelenlétében verbo repplicavit negando simpliciter narrata, prout in dicto libello responsionis narrabantur et petita, prout petebantur, fieri non debere, hoc dumtaxat excepto, quod prefatus condam Andreas primam uxorem de domo prefati condam Blasii Zaracheni habuisset. Unde nos visis et diligenter perlectis dictis libellis ac auditis ipsarum partium allegationem iudicantes comiseramus, ut dictus Georgius Magnus responsionem suam supradictam cum testis fidedignis aut aliis legittimis documentis, quibus clarius et limpidius potuisset, quintodecimo die festi Sancte Trinitatis tunc venturi (jún. 9.) Strigonii coram nobis deberet et teneretur comprobare, quorum testium examen viris discretis, videlicet Sigismundo de dicta Wysegrad et Conrado de Morosio ecclesiarum plebanis duxeramus de predictorum procuratorum voluntate committendis. Quo termino adveniente et prescriptis procuratoribus coram nobis in iudicio comparentibus prefatus Thomas quasdam attestationes testium de mandato nostro per dictos nostros executores receptas in vim probationis intentionis sue coram nobis produxit et allegavit, quod prefatus Georgius super eo, quod domus predicta prime consorti prefati condam Andree Baran, que fuisset de curia prefati condam Blasii Zaracheni per eundem Blasium Zarachenum donata extitisset, litteras superinde haberet efficaces petens ad producendas dictas litteras ulteriorem terminum sibi prefigi et assignari, cui nos ad producendas huiusmodi litteras tricesimum diem termini imminenti prescripti (júl. 8.) statueramus. Tali nempe termino adveniente prefatus Georgius Magnus non venit neque misit alterque pro se nec etiam predictas litteras produxit per annotatum Cristannum procuratorem expectatus. Demum secundo die festi divisionis apostolorum (júl. 16.) prefati amba procuratores nostram iudiciariam accedentes in presentiam prefatus Thomas nomine procuratorio supradicto

Next

/
Thumbnails
Contents