C. Tóth Norbert - Mikó Gábor: Zsigmondkori oklevéltár XIII. 1426 - Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 55. (Budapest, 2017)

1426

1426. április 21. 197 Zantho haberentur, cuius duas partes ipsi actores contra eorum voluntate possiderent, dictam autem possessionem Apz predictam divisioni submittere presto essent, ipsa vero possessio Baab non erga manus ipsorum, sed apud nobiles de Weech titulo pignoris haberetur, dicta autem duo predia, puta Gy wr et Zynek ipsos actores in nullo concernerent, sed eorum essent hereditaria, ubi ipsi uterque Nicolaus quatuor litteras exhibuissent et nunc easdem litteras nostri exhibuerunt in presentia: 1) Gothárd alnádor 1264. évi oklevele (Reg. Pal. 129. sz.). -2) IV. László király 1273. jún. 25-i privilégiuma (Reg. Arp. 2383a sz.). - 3) D. hatvani prépost és a konvent 1296. márc. 28-i (f. IV. p. pasce) oklevele, amely szerint személyesen megjelent előttük Opuz fia: Domokos a maga meg frater-e: Pál nevében egyfelől, másfelől Dengris comes a maga meg fiai nevében, majd Domokos elmondta, hogy de terra Gullyenes in quanta quantitate a predicto comite Dengris et filiis suis ordine iudiciario optinuerat, ipsam terram in eadem quantitate secundum cursus metarum antiquarum eiusdem terre prefato comiti Dengris, filiis suis ac filiis filiorum eiusdem iure perpetuo reliquisse possidendam, reservando nichilominus seu retinendo pro se et fratre suo memorato medietatem situs curie Alexi et sacerdotis iuxta sanctuarium ecclesie Beati Andree apostoli adiacentis de terra supradicta. - 4) az egri káptalan 1308. évi privilégiuma (Anjou okit. II. 531. sz.). - Az oklevelek bemutatása után a fogott bírák ipsas litteras coram ipsis perlegere et exponere fecissent, quarum tenoribus sane intellectis ipsi arbitrii diutius super ipsa arbitrativa dispositione deliberationibus eandem coram ipsis partibus sub pena premissa taliter diffinuissent: a Pál fia: János által a fia: Benedek részére letett esküt elismerik és nyugtatják arról. — Et prescriptam terram Gyllyenes, quam ex tenoribus litterarum ipsius D. prepositi et conventus de Hathvan solum ipsis utrisque Nicolao totaliter esse reperissent, ipsas litteras dicti prepositi et conventus quassando et exhibitoribus nocituras reliquendas, duas partes ipsius terre iuxta primariam divisionem dicti comitis Gothardi in ius et proprietatem dictorum Georgii, Sykesd et Emerici plenarie convertendo, tertiam vero partem ipsius terre memoratis utrisque Nicolao ipsarumque heredibus sub prescriptarum metarum cursibus in superioribus contentarum hoc ordine reliquissent: quod prima meta inciperet a parte orientali iuxta unum rivulum Fiwzegh vocatum, ubi unam metam terream erexissent; et hinc parum procedendo ad occidentem inter feneta similiter aliam metam; hinc iterum ad partem septemtrionalem declinando iuxta eundem rivulum Fywzegh similiter unam metam; abhinc iterum ad occidentem procedendo super unum monticulum unam metam; et abhinc pervenissent ad aquam Zagwa et super rippam unam metam et ibidem transferendo ad aqua(!) Zagwa ad partem occidentalem iuxta aliam aquam, que Degewrem vocaretur, unam metam; et hinc tenderet ad mortuam aquam, que Hoult Zagwa vocaretur et ibi super rippam unam metam; et ibidem intrando dictam aquam Hoult Zagwa, in medio eiusdem tenderet ad partem septemtrionalem et pervenit ad unum Scegweg, ubi unam metam; deinde autem sepius parum per medium eiusdem Houlth Zagwa procedendo et eandem aquam Houlth Zagwa pertranseundo unam metam; abhinc vero parum procedendo subpra(!) unam metam, deinde vero procedendo usque cimiterium ecclesie parochialis, prope dictum cimiterium lapidem magnum pro meta in terram fodissent; et abhinc per fenestram altaris sanctuarii Sancti Andree et per medium eiusdem ecclesie ad partem occidentalem procedendo extra ipse eundem cimiterium alium lapidem pro meta in terram fodissent; et hinc parum declinaret ad septemtrionalem prope curiam dicti Nicolai, unam metam; hinc autem teneret ad occidentem aliam metam; et abhinc

Next

/
Thumbnails
Contents