Zsigmondkori oklevéltár XII. 1425 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 52. Budapest, 2013)
1425
456 1425. november 1. Lonath usque domum Mathye Hodosy inclusive domine Apolyne, ab eadem usque signum terreum domine Margarethe et Gregorio antefatis et ab eodem signo pro loco sessionali viginti extensiones seu mensuras brachyorum domine Apolyne, preterea in prescripto vico a parte meridionali existenti a domo Demetrii Zychke usque domum Ambrosii inclusive Iohanni filyo Ladislay, ab eadem vero usque signum terreum domine Margarethe et Gregorio, dehinc totidem viginti extensiones brachyorum pro locis sessionum Iohanni filyo Ladislay predictis relinquissent. Proventus vero molendini ibidem decurrentis semper temporibus successivis inter se in tres partes dividere, alias autem utilitates eiusdem communiter frui deputassent. Item possessionem Zenthkozmadamyan tali modo divisissent, quod in vico a parte meridionali existenti a domo Iohannis Kwn incipiendo usque domum Symonis Olaz inclusive Iohanni filio Ladislay, ab eadem vero usque domum Demetrii Zeuke exclusive domine Apolyne, dehinc usque domum Stephani Buday inclusive dictis domine Margarethe et Gregorio, tandem in eodem vico tres fundos curiarum et demum in alio vico a parte septemtrionali existenti usque domum Thome Byro inclusive eidem domine Apolyne et ab eadem usque domum Augustini Debrecheny inclusive Iohanni filyo Ladislay, dehinc vero in eodem vico usque domum Brictii Parvi, finem scilicet dicte ville cum uno fundo curie in novo vico, in quo Gregorius Sapy resideret, predictis domine Margarethe et Gregorio, item in eodem novo vico unicuique ipsarum partium unum fundum curie ita, quod a parte orientali Iohanni filyo Ladislay, a parte vero occidentali post sese predictis dominabus Apolyne ac Margarethe et Gregorio assignassent. Item possessionem Andahaza vocatam taliter divisissent, quod in vico a parte meridionali habito, in fine dicte ville, a domo videlicet Petry Paztor inclusive usque domum Blasii Chamar exclusive prefato Iohanni filio Ladislay, item eandem domum Blasii predictis domine Margarethe et Gregorio, dehinc vero usque domum Ladislay Foryan exclusive domine Apolyne, quam scilicet domum Ladislay Foryan Iohanni filyo Ladislay, ab eadem vero usque domum Aladari inclusive dictis domine Margarethe et Gregorio, abhinc usque viam, per quam itur ad possessionem Sap cum duobus locis sessionalibus desertis domine Apolyne, preterea vicum simplicis ordinis a parte occidentali existentem prescriptis domine Margarethe et Gregorio, ceterum in vico a plaga septemtrionali adiacenti a domo Valentini Magni inclusive usque domum Georgii Parvi similiter inclusive pretitulato Iohanni filyo Ladislay et ab eadem usque domum Andree Weg exclusive dicte domine Apolyne, qua inclusa usque domum plebani cum una alia domo ex altera parte domus dicti plebani habita, in qua Iohannes Barandy resideret, dicto Iohanni filyo Ladislay, ab eadem vero usque finem eiusdem ville prescriptis domine Margarethe et Gregorio filyo eiusdem partiumque heredibus universis imperpetuum possidere relinquissent. Végül a felek részére a felsorolt birtokokat és Zenthdemeter prédiumot iktatták és meghagyták örök jogon birtoklásra. A privilégiumukat autentikus függőpecsétjükkel erősítették meg. Méltóságsor: Konrád prépost, István olvasó-, Miklós éneklő-, Bálint őrkanonok. Hártyán, vörös-zöld zsinóron ép, Szent Lászlót ábrázoló függőpecséttel, a szöveg élén 3 sor mély C-iniciáléval. DL 68975. (Berzeviczy cs., berzevicei) - Az írásképre jellemző y-t az átírásban csak akkor tartottuk meg, ha nem ii helyett áll. - Az oklevelet vö. az 1425. okt. 22-i példánnyal (1149). 1 1 Az országbíró oklevele nincs átírva, lásd 1425. júl. 15. (819)2 A szövegben: dividy.