Zsigmondkori oklevéltár XII. 1425 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 52. Budapest, 2013)

1425

1425. június 29. 295 erigi et construi seu edificari faciendi ac eisdem fratribus de observantia domum predictam recipiendi diocesani loci et cuiuscunque alterius super hoc licentia minime requisita, iure tamen parrochialis ecclesie et cuiuslibet alterius in omnibus semper salvo plenam et liberam auctoritate predicta licentiam tenore presentium elargimur, eadem nichilominus auctoritate statuentes et ordinantes, quod gardianus et qui in dicta domo degent fratres prefati regulam iuxta declarationes et traditiones antedictas ad litteram, ut premittitur, observare teneantur et quod domus ac capella seu post eius in ecclesiam erectionem sive constructionem et edificationem ecclesia necnon gardianus et qui in domo ipsa degent fratres huiusmodi omnibus et singulis privilegiis et indulgentiis, libertatibus, immunitatibus, exemptionibus et gratiis predictis plene gaudeant et utantur ipsique gardianus et qui in dicta domo degent fratres, ut eo quietius Domino famulari possint, quo liberius inibi permanserint, nullis aliis quibuscunque dignitate vel officio fungentibus dicti ordinis personis quam solum et duntaxat generali ministro seu vicario prefatis subesse debeant quoquo modo necnon quod tu tanquam domus fundator et capelle reparator et ampliator ac postquam erecta seu constructa et edific[ata ...]' ecclesie predictarum erector seu constructor et edificator tuique heredes necnon successores, qui erunt pro tempore reges Ungarie missarum, orationum, ieiuniorum, suffragiorum et aliorum bonorum operum, que per eosdem fratres de observantia in domo et capella seu post eius in ecclesiam erectionem sive constructionem et edificationem ecclesia huiusmodi celebrari, fundi, fieri et exerceri contigerit, participes efficiamini pariter concedentes non obstantibus felicis recordationis Bonifacii papé VIII predecessoris nostri, qua prohibetur, ne fratres dicti ordinis in aliqua civitate, castro, villa aut alio quocunque loco domum de novo recipere vel recepta mutare presumant absque Sedis Apostolice licentia speciali faciente plenam et expressam ac de verbo ad verbum de prohibitione huiusmodi mentionem et aliis constitutionibus apostolicis ac statutis et consuetudinibus dicti ordinis etiam iuramento confirmatione apostolica vel quavis alia firmitate vallatis ceterisque contrariis quibuscunque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam iuxta constitutionis, ratificationis, approbationis, concessionis, statuti et ordinationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctos Apostolos, quinto Kalendas Iulii, pontificatus nostri anno octavo. - A plica-n jobbról: Gratis de mandato domini nostri papé; alatta: B. de Monte. Hártyán, ólombullával. Gyöngyösi ferencrendi Kapisztrán (korábban Salvatoriánus) rendtartomány iratai 13. (DF 275471.) - A hátoldalán fent: Pro domino rege Romanorum', alatta: R(egestrala). - 1750. január 7-én Kassán kelt hiteles másolata: DL 66015. (Balassa cs.) - Balassa 276. sz. - Vatikáni másolatkönyvi szövege: Reg. Lat. vol. 250 föl. 136b. - Lukcsics 1. 818. sz. (Uo.) - Bakács: Pest m. 388/1448. sz. (Lukcsics után.) 1 Egy lyuk miatt egy szó hiány; az 1750-es másolatban: edificata ecclesia szerepel. 766 Jún. 29. (Buda, in Petri et Pauli) Garai Miklós nádor emlékezetül adja, hogy megjelentek előtte a fehérvári káptalan képviseletében László fehérvári dékán a káptalan saját leve­lével és Bathmonostra-i Thythews László fia: János képviseletében Bissenus Miklós a kalocsai káptalan levelével, és azt a bevallást tették, hogy az esküt, amelyet Jánosnak a

Next

/
Thumbnails
Contents