C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
1522. június 95 Ultionis tres florenos, a quolibet scilicet eorum singulum unum florenum levasset et recepisset, nunc vero iidem Iudei ad rationem huiusmodi trium liorenorum ab ipso iobagione notabilem quandam usuram extorquere vellent. Nos igitur auctoritate regia, qua impresentiarum fungimur, intuitu servitiorum eiusdem Mathei Hencz exponentis omnem illam usuram, que superinde excre[vi]sset, eidem Io- hanni Demyen gratiose duximus relaxandam et dimittendam, ita tamen, quod ipse summam capit[alem] eisdem Iudeis restituere teneatur. Quapropter requiri [mus] et hortamur vos et nichilominus premissa auc[toritate] regia, qua impresentiarum fungimur, harum s[eri]e vobis firmiter committimus et mandamus, quatinus acceptis presentibus prefatum Iohannem Demyen sew alios quoscumque iobagiones dicti exponentis aut bona eorundem ratione huiusmodi usure ad instantiam dictorum Iudeorum contra formam premisse gratie nostre arestare, detinere aut eosdem propterea in personis sew rebus et bonis ipsorum quibusvis impedire, turbare sew dampnificare nusquam et nequaquam presumatis, sed eosdem ubique libere abire permittere et permitti facere modis omnibus debeatis et teneamini ac quisque vestrum debeat et teneatur, secus nulla modo facturi. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude, sabbato proximo ante festum Sancte et Individue Trinitatis, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo. De propria commissione domini palatini, locumtenentis regie maiestatis 1 Az oklevélben: habite. 78 1522. junius 14. Eger. Paksi János tolnai ispán, az egri püspökség kormányzójának oklevele arról, hogy Bártfa városnak a területéről az egri püspökségnek járó ez évi tizedet bérbe adta 72 forintért. Papíron, a szöveg alatt papírfelzetes gyűrűspecséttel. SA v Poprade, Pobocka Bardejov, Bártfa város lt. 5146. (DF 218 077.) Nos Iohannes de Pakos comes comitatus Tholnensis ac gubernator episcopatus Agriensis recognoscimus per presentes litteras nostras, quod nos decimam frugum presentis anni civitatis Barthffa in comitatu de Sáros adiacentis, prudentibus et circumspectis iudici et iuratis civibus eiusdem civitatis pro florenis septuaginta duobus nobis plenarie et sine defectu persolutis in arendam locavimus et arendavimus harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Agrie, sabato ante festum Sancte et Individue Trinitatis, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo.