C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

1522. március 39 vacuus iám non redibit, una portio dabitur ad manus thesaurarii ad conservatio­nem Varadinipetri. Profectionem regie maiestatis remoratur fluvius Morava, qui inundavit et ita rex coactus est hic in Holych plus quam biduum manere, hodie tamen, nisi mutetur constellum, post prandium recedet et ibit ad Gradisthya ad pontes, nam hic prope Holich trayci currus omnes non poterunt, presertim sine periculo, hic est aque periculum, illic pestilentie, sed, quia fata vocant, eundum est. Accepi litteras m(agnificentiarum) vestrarum de gentibus expediendis ratione Agrie, nondum habeo ecclesiam, neque satis scio, quum sum habiturus, dabo ta­men operam et enitor, ut expeditio gentium non negligatur, sed cito fieri vix poterit propter tardam resignationem, commisi meis, ut solicite gentes perquirant. Cupio m(agnificentias) vestras felicem valere, quibus servitia mea plurimum commendo. Ex Holych, feria quinta post cinerum diem, anno 1522. Servitor adhuc Vaciensis 16 1522. március 6. Brod. Beriszló István rác despota özvegye, Ilona és fia, István mostani despota levele Bátori István nádorhoz, amelyben kérik, hogy hallgassa meg a familiárisuk által elmondottakat. Papíron, záró papírfelzetes gyűrűspecséttel. DL 25 642. (MKA, Archivum familiae Ná- dasdy.) — Szerbia 358., márc. 5-i kelettel. Spectabili et magnifico domino Stephano de Bathor, regni Hungarie palatino ac comiti Themesiensi etc., domino nobis gratioso. Spectabilis et magnifice domine nobis gratiose, post servitiorum nostrorum humilem commendationem. Misimus hunc nobilem Franciscum de Bessenyew fa­miliarem nostrum presentium ostensorem erga vestram s(pectabilem) et magnifi­cam) d(ominationem), medio cuius eidem nonnulla nomine nostro refferenda inti­mavimus, rogamus igitur vestram s(pectabilem) et m(agnificam) d(ominationem), uti digneatur ipsum exaudire ac verbis suis plenam fidem credentialem prestare. Reliquum vestram s(pectabilem) et m(agnificam) d(ominationem) ad sua vota fe­licissime valere optamus. Datum in Brod, feria quinta proxima ante dominicam Invocavit, anno Domini 152°2. E(iusdem) v(estre) s(pectabilis) et m(agnifice) d(ominationis) Elena relicta condam despoti ac filius eius Stephanus Beryzlo modernus despotus etc.

Next

/
Thumbnails
Contents