C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

1522. február 35 Ludovicus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. Commissio propria domini regis Prudentes et circumspecti fideles nobis dilecti! Que nobis scripsistis de le­gatione Mehmethbek et de responso per vos illi dato, intelleximus et laudamus summopere fidem et constantiam vestram, neque potuissetis accommodatius il­li respondisse, quam respondistis, perseveretis in hac fide et constantia vestra, ut bonos fideles decet, curetis diligentissime, que ad conservationem istius civitatis nostre necessaria sunt et curetis in tempore, nunc non est nec laboribus, nec fa­cultatibus vestris parcendum, in nobis nolite diffidere, habeatis spem certissimam, quod vos non deferemus et de vestri defensione omnem curam et solicitudinem gerere volumus, ire nos ad Bohemiam oportuit, unde propediem redibimus et tan­tas copias tormentaque bellica nobiscum ducemus, que tam ad vestri, quam ad to­tius regni defensionem sufficient, nichil timeatis, nichil dubitetis. Quicquid autem posthac significatu dignum accidet, iterum vel nobis, vel domino palatino ac do­mino waywode rescribatis dominusque waywoda propediem in Transsilvaniam se recipiet et ad vestram defensionem solicite invigilabit. Secus ne feceritis. Datum Bude, feria quarta post Mathie apostoli, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo. 13 1522. február 28. Alsólindva. Alsólindvai Bánfi Jakab levele Újlaki Lőrinc boszniai herceghez, országbíróhoz, amely szerint megtudta, hogy a király előtt bizonyos adóssága miatt Valkó megyé­vel együtt bepanaszolta; kész az ügyben elégtételt adni. Továbbá egy familiárisa érdekében ír hozzá. Papíron, pecsételés nyomával. DL 25 668. (MKA, Archivum familiae Nádasdy.) Magnifico domino Laurentio comitti de Wylak, duci Bozne et iudici curie regie maiestatis, amico nobis dilecto. Magnifice amice nobis dilecte! Intelleximus imoque revera rescivimus, quo­modo vestra m(agnifica) d(ominatio) adversum nos unacum cum comitatu Walko coram regia maiestate conqueri1 facti extitistis, in quo quidem negotio, testis est Deus, nos esse in reum, quare id profecto minime expectassemus, neque nemine bono habere possumus, si quibus nos v(estre) m(agnifice) d(ominationi) debitor facti fuisemus, in regno isto habuimus tot et tantas possessiones, quibus contentare potuissemus, attamen merito id haud actum sit. Insuper quidem familiaris noster conqueritur nobis in eo, quomodo acris minatiis eum minaset eadem, ita tamen, ut super suam portam nobilitarem2 suspendi eadem facere vellet, nos ettenim id pro

Next

/
Thumbnails
Contents