C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
30 1522. február per vigorem concedimus, et quod omnes causas iuxta articulos decreti regni nostri motas vel movendas decidere et adiudicare valeret. Vobis itaque universis et singulis dominis prelatis et baronibus, nobilibus et cuiusvis status et conditionis hominibus in hoc regno nostro Hungarie partibusque sibi subiectis constitutis per presentes quoque committimus et mandamus, sicuti aliis nostris litteris ad omnes dominos et comitatus datis mandavimus, ut ipsum dominum palatinum per ma- iestatem nostram locumtenentem observare et recognoscere et in omnibus, que ad ipsam locumtenendi dignitatem pertinent, usque felicem nostrum ex Bohemia redytum ipsi obedientes esse debeatis, secus non facturi. Presentes autem cum appensione secreti sigilli nostri fecimus communiri. Datum Bude, in festo Beate Julianne virginis et martiris, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo, regnorum nostrorum Hungarie et Bohemie etc. anno sexto. 6 1522. február 18. Buda. II. Lajos király levele Bátori István nádor, királyi helytartóhoz, amely szerint az Alsólindvai Bánfi János és Jakab, valamint ugyenezen Bánfi Jakab és Tahi János között támadt ellentétek ügyében, ha Simon zágrábi püspök és Baracsi Mátyás vránai perjel békéltető döntését nem fogadják el a felek, akkor hozzon ő végső döntést. Papíron, a szöveg alatt a titkospecsét nyomával. DL 23 616. (MKA, NRA 602-11.) Commissio propria domini regis Ludovicus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. fideli nostro spectabili et magnifico Stephano de Bathor, regni nostri Hungarie palatino et iudici Comanorum nostrorum comitique Themesiensi, necnon capitaneo nostro generali et in absentia nostra locumtenenti maiestatis nostre salutem et gratiam. Orte sunt graves differende inter fideles nostros magnificos Ioannem Banffy ab una ac Iacobum similiter Banffy ab altera partibus, necnon eundem Iacobum Banffy et egregium Iohanem de Thah, quas quidem differentias componendas et per viam concordie complanandas fidelibus nostris reverendo in Christo patri domino Simoni episcopo ec- clesie Zagrabiensis et venerabili ac magnifico Mathie de Barach priori Aurane commisimus ea tamen conditione, ut si interventu ipsorum pax et concordia inter partes non succedet, huiusmodi differentias pro earum revisione et cognitione in presentiam vestram transmittere debeant. Quare fidelitatem vestram hortamur et requirimus vobisque serie presendum mandamus, quatinus si huiusmodi pax et concordia inter partes prescriptas forte non procedet, statuto eisdem partibus iuxta earundem requisitionem uno termino ad comparendum coram vobis, inter ipsas