C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

1523. április 219 túr instruenda peritissimis epibatis ac ne ulla ex parte pax regnis meis relicta esse videatur, Tartaros gentem Scythicam in nos concitarunt. Quanquam constans fama est Turcham aliam classem aliumque exercitum in Italiam destinare — et procul dubio tanta enim est potentia utrique parti sufficiet — iam iis copiis, quas sub Ro- diensem expeditionem in finibus ad tutelam imperii sui reliquerat, novas submisit phalanges, quibus interim dum totis castris accedit, confinia nostra devastentur. Nostre quidem vires imbeciliores sunt, quam ut sustinere tantos barbarorum im­petus possint. Communibus autem viribus speraremus adiutore Christo facile fidei hostes oppressum iri nec frustra, ut sentio, expectaremus a Christianis principibus auxilia, nisi omnes privatas opes ad bella instestina contulissent, nihilominus ve­rendum est, nisi quam citissime iuvemur subsidio Christianorum aut nobis con­cidendum esse et una nobiscum fidei orthodoxe, aut curandum quomodocumque nostre prospicere incolumitati. Ad hec habemus exploratum regem Francorum de­disse reverendissimo domino cardinali Auxitano(l) facultatem amplissimam trac­tande cum pontifice et concludende pacis inter se vestram, cesaream maiestates, quam libere faciendum compromissum in sanctissimo domino nostro de omnibus controversiis cum vestra cesareaque maiestatibus. Proinde vehementer optamus vestra maiestas hoc periculosissimo tempore, in tanta rerum publicarum quam privatarum perturbatione in concordiam incumberet, ne prope privatas causas uni­versa Christianitas in exitium adducatur. Rogamus etiam, ut summam discordiam velit in pectore sanctissimi domini nostri collocare, cuius sanctitas nihil aliud dies noctesque cogitat, nisi quo pacto rempublicam Christianam quietissimam felicis- simamque redderet, satis datum est privatis contentionibus, satis etiam sevitum armis in miseros Christianos: iam tempus esset in communes hostes convertere mucronem a visceribus Christianorum, quorum strages, ut misera est ac deploran­da, ita cedes perfidorum hostium pacem et gloriam pariet atque stabiliet. Libenter istuc misissemus oratorem nostrum, qui de his omnibus et aliis cum vestra maie- state diffusius et oportunius tractaret, nisi putavissemus propter impendentes belli minas et urgentia pericula moram perniciosam fore. Scripsimus autem ad sere­nissimam dominam Margarettam affinem nostram, que loci oportunitate como- dius de hac re cum vestra maiestate aget. In summa hortamur et rogamus vestram maiestatem cum pro nostra necessitudine, tum pro comodis et decore Christiane reipublice, tandem condescendat ad hanc salutiferam concordiam et laudabilem, qua et nostratium animi erigentur in spem victorie et barbarorum metu concident velitque unacum reliquis principibus Christianis universalem suscipere expeditio­nem ad retinendos et propulsandos a penetralibus Christianorum terribiles huma- nium hostium impetus et procellas. Speramus quoque cesaream maiestatem, quam de his omnibus fecimus certiorem nostris optatis immo Christianorum omnium acquieturam esse; vestram maiestatem quam felicissime valere optamus.

Next

/
Thumbnails
Contents