C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
1523. április 217 stianorum, quod dudum animo agitavit, occuparet. Itaque certissimis accepimus nunctiis alterum exercitum et classem in Italiam destinare, alterum vero in Hungáriám, quam terrestribus navalibusque copiis se opressurus arbitratur. Construuntur naves in Danubio, coguntur milites undique, cuique qui arma per etatem ferre potest, imperatur in bellum proficisci ac dum ipse maioribus copiis adveniat, interim novos premisit equites, qui iungerentur hiis, quos reliquerat tutele finium suorum, quo unum impetum facerent in Hungáriám et crebris excursionibus debilitarent. Altera ex parte concitavit Tartaros contra nos regnumque nostrum — quid nos speremus destituti presidio Cristianorum bene facere posse adversus tam potentem, tam truculentum hostem, immo hostes: nempe aut misere concidendum est, aut quomodocumque procuranda incolumitas; hactenus nobis ceu quodam vallo atque aggere tuta fuit Italia et Germania. Posthac viderint, quid eis sperandum erit, quid agitabit tota respublica Cristiana, si nos istiusmodi tempestas, quod Deus avertat, corripuerit. Proinde cum neque sufficiamus viribus barbarorum et in nobis exitium immitentur, cum nusquam liceat impetrare auxilia ad nostram et fidei catholice defensionem, propter mutua inter se odia intestinosque tumultus certe nescimus, quid boni possumus nobismet ipsis polliceri. Propterea, nisi iaciantur federa pacis inter principes Christianos et comunes vires convertantur in barbaros, facillime per partes excidemur, cuius calamitas cause omnes merito in eum torquebuntur, qui ad concordiam non inclinarit. Iam rex Francorum misit reverendissimo domino cardinali Auxitatum(!) amplissimam facultatem tractandi pacis et concludendi inter se vestram et regis Angiié maiestates et de omnibus discordiis libere compromittendi in sanctissimo domino nostro, sicuti nobis ex Roma pro re certa scriptum est. Et nos vehementer petimus a vestra maiestate, iam flecti, si velit et redire in gratiam, quam rem optimis conditionibus sanctissimus dominus noster modo ei negotium hoc permittat, efficiet, nam videndum est, nedum privatis discordiis nimium indulgetur, universa respublica Cristiana corruat. Que si semel casum fecerit, non facile rursus erigetur. De hiis etiam late scripsimus ad serenissimum regem Angiié et ad dominam Margarittam, que propter loci propinquitatem commodius unacum vestris maiestatibus aget. Nam oratorem nostrum istuc mittere iamiam impendentes procelli non patiuntur mora enim eiusmodi maximum procul dubio discrimine esset allatura, sicuti etiam petimus prefatum oratorem maiestatis vestre, ut de hiis nomine nostro ipsi diligenter scribat. Datum, ut supra. 194 [1523. április 10.] Olmütz. II. Lajos király levele Henrik angol királyhoz, amelyben emlékezteti a kereszténység két erős bástyájának, Nándorfehérvárnak és Rhodosnak az elvesztésére, egy