C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

188 1523. március Pro auxiliis contra Turchas conclusum est, quod ex valore singulorum mille florenorum, si ut in bonis immobilibus sive mobilibus solvant in toto regno duos ducatos monete Bohemicalis. Item quod exigantur pecunie, quas multi non solverunt ex taxa imposita pro­xima, quando fuerunt missa auxilia huius regni versus Ungariam contra Turchas. Item quod pecunie, que supersunt exigende ex taxa facta pro impensis harum maiestatum, donec hic starent, exigantur omnes et ex suprascriptis tribus summis rex conducat tot milites, quot poterit et accipiat, ubi voluerit. Quantum autem nu­merum possit conducere ignoratur, sed creditur, erit satis bona summa, et quod pro sex mensibus poterent aliquot milia conduci, rex fuisset contentus, ut darent pro nunc solummodo quatuor milia, sed non voluerunt se obligare ad certum nu­merum, nisi modo suprascripto et rex et alii sunt bene contenti, et sperant, melius erit. Item est conclusum, quod usque ad festum Sancti Martini omnes Bohemi maneant in pace erga Alemanos, ut interea gentes imperii possint esse in auxilio regis, et ut interea dux Carolus tractet omni studio, si possit amicabiliter obtinere iustitiam in iis. Item quod si venerit necessitas, quod Turei invadent ulterius regnum Ungarie et sit opus hoc regnum Bohemie totis viribus accurret in auxilium regis, ad que corona Bohemica pretendit et similiter private controversie tollant, si fieri possit, sed quod ex parte imperii etiam idem fiat. Cetera alia sunt etiam bene composita et conclusa et bene ordinata et nunc rex recedit iturus in Holmutz, ubi facta in paucis diebus diéta, accelerabit in Un­gariam, ubi dubitatur, nihil boni concludi posse ante adventum sue maiestatis. Laborabit, si poterit ibi esse in pascate et erunt sicuti intelligo multa agenda, cum sint plena conclusionibus. Ex Polonia reversus est heri Protzko secretarius Polonus, attulit litteras ad hos status adhortans etc., sed iam omnia erant conclusa et hodie finita est diéta. Donatio facta per regem domino marchioni Georgio de ducatu Apoliensi in Slesia, quando vacabit, est firmata in hac diéta. Dictus secretarius Polonus retulit regem fuisse valde egrotum, tamen nunc convalescere, et ita scribit et rex huic regi. De conventu cum hoc rege retulit propter infirmitatem non posse nunc deli­berare, sicuti hec, et alia debuit prius scire serenitas vestra ab oratoribus suis. Antequam recedet rex ex Moravia ordinabit etiam dietam in Slesia pro auxi­lio contra Turchas, speratur, bene impetrabit. Non visum est regi, nec consilio, quod de materia Gallica facerem verbum, nec esse opus, quum iam omnes officiales sint ad plenam voluntatem regis, et facta sit tanta reformatio, et promiserit regnum auxilium contra Turchas modo

Next

/
Thumbnails
Contents