C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
186 1523. március lebamus, que nobis valde molesta fuerant. Nam quandoque nimis erant frigida, quandoque nimis calida, numquam autem temperata, de quibus nos Deus miraculose liberavit, non tamen sine magnis laboribus et sudoribus nostris. Sit, laus Deo plura de his coram. Qua reliquum est m(agnificentia) vestra velit curare, ut cum maiestas sua redibit, etiam negotia Hungarica bono modo ordinentur, in quo m(agnificentia) vestra regiam maiestatem pro sua authoritate plus quam multi alii iuvare poterunt. Deus eandem feliciter conservet. Präge, feria quinta ante Oculi 1523. Servitor Vaciensis. 1 Márc. 8. 170 1523. március 7. Buda. Bátori István nádor, királyi helytartó levele Pilis megye nemességéhez. Elpanaszolták neki a nyulakszigeti apácák nevében, hogy a köztük és Mekcsei György között folyó perben az apácák ügyvédje oklevelüket nem tudta átvenni, s ezért ők megbírságolták az apácákat. Ezért megparancsolja nekik, hogy figyelmen kívül hagyva a bírságolást, az oklevelet adják ki a panaszosoknak. Papíron, a szöveg alatt pecsét nyomával. DL 23 723. (MKA, Acta ecclesiastica ordinum et monialium, Poson 44-37.) Stephanus de Bathor regni Hungarie palatinus et iudex Comanomm ac comes Themesiensis serenissimique principis et domini, domini Ludovici Hungarie et Bohemie etc. regis, domini nostri gratiosissimi in hac absentia sue maiestatis lo- cumtenens egregiis et nobilibus iudicibus ac universitati nobilium comitatus Pili- siensis salutem cum favore. Exponitur nobis in personis religiosarum dominarum sanctimonialium in insula Leporum vocata degentium, quomodo vos in causa illa, que hiis superioribus diebus inter ipsas dominas exponentes ab una ac egregium Georgium de Mechke, consiliarium regie maiestatis partibus ab alia ratione certorum negotiorum coram vobis mota fuerat, ex eo, quod procurator ipsarum dominarum ob densitatem glacierum ad excipiendas litteras apellationis die constituto vestri in presentiam venire non potuisset, easdem dominas in certis onerum gravaminibus pronuntiassetis esse aggravatas, cum tamen procurator ipsarum sanctimonialium pro litteris etiam apellationis notario vestro saliarium ipsius persolvisset, alioquin etiam vis fluminis non venientem legittime tutari possit. Hortamur igitur vos et requirimus nihilominusque authoritate prefati domini nostri regis, qua nunc fungimur, vobis firmiter committimus et mandamus, quatinus acceptis pre- sentibus non obstantibus huiusmodi iudiciorum gravaminibus contra ipsas domi