C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
1523. március 181 Papíron, zöld gyűrűspecséttel megpecsételve. HHStA Grosse Korrespondenz 25/a2. (DF 293 883.) föl. 43-44. — Csatolva Andrea dal Burgo követ 1523. márc. 14-i jelentéséhez (178). Magnifico domino Andree Bwrgoni, oratori sacratissime cesaree maiestatis etc., domino nobis honorando. Domine et frater! Multa bona venerunt huc ad nos de statu et mutatione regie maiestatis inter omnia, quod privavit omnes officiales et maiores et minores. Ago Deo et vobis gratias et non solum gratias, sed omnibus rebus mundi gratificari volo magnificentie vestre. De illo proditore, de quo prius scripseram, seductore, si ita dici debeat regis Christianissimi: rediit a serenissimo rege Polonie, sed nichil proficuit ex paribus litterarum presentibus inclusarum magnificentia vestra intel- liget rem ita fuisse. Et brevi intelligam, si hic in regno fuerit apud aliquem ex nostris ad quos habet litteras, quia quilibet seorsum intelligit mendacia sua, et non est tam simplex, qui non intelligat. Prius rescripseram, quod versus Isprwg et in Austria seducebat, modo non possum intelligere viam suam. Heri venit servitor regis Polonie, qui eum huc adduxit, vocatur Petrus Roson vel simili nomine, est Polonus, sed Hungarus bonus, sed de operibus illius seductoris nichil scit, sed dicit, quod preter regem Polonie, dominum Christoforum et cancellarium nemo scit et ibi honeste provisus est et occultavit se, quod oratores imperiales non viderunt eum neque sciverunt de eius presentia, magnificentia vestra secrete declaret regie maiestati. Dominus Sigismundus Herberstan venit huc directe ad ultimum diem congregationis. Iam vero domini discesserant et cras revertetur et nullam legationem dixit, quare non est, cui dicat. Ignorantias et fatuitates, que hic acta sunt in congregatione, intellexit. De quibus nichil scribo, quia intelliget magnificentia vestra ab isto secretario regie maiestatis Gerendy nomine, est de bona familia nobilium Transsilvanensium et bonis habundat et a Maylath quoque, quibus avaritiis, superbiis et favoribus malitiosis regnum reliquerunt cum vili presidio et produnt aliqui confinia. Tanquam Judas cogor tacere, quia hic stultum esset loqui sine presentia regie maiestatis, sed nullus est calamus nec lingua, que sciret singula pericula huius regni per negligentiam et favores declarare, que in reversione audietis. Cogitur regia maiestas ostendere se esse regem illis, qui nolunt eorum temerariam voluntatem rennuere et debito eorum satisfacere, si Deus non avertet faciem Turei retrorsum, sed more eorum in confinibus agere, ut nunc quoque et continue faciunt ubique, ubi aque non impediunt, brevi iam purgabitur via eorum huc ad Hungáriám, depredabuntur cum hoc presidio terram, quam voluerint et capient munitiones et timendum est imprimis de Petro Waradini et de Titulio. Audietis a Maylath, quomodo prodere volunt castrum Pether Waradya et non reputant regem, nisi pro uno puero, vertunt ecclesias.