C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
162 1522. december pecunie antique reperiantur, aut etiam si reperirentur, in tanta inopia ita pretium crescet, ut cambiri non possint, necesseque sit, rebus ita cadentibus cussionem ipsius monete cessare, quod si cessare contingeret, Budam quidem, ut s(pectabili) et m(agnifice) d(ominationi) vestre scripsi, propediem vadimus, quid tamen istic agam vel agere possim, nescio et futurum certe est, ut cessante cussione, Bude manere rebusque maiestatis sue et regni providere non possim, qua ex re, si quid periculi eveniret, causa ego esse nolo. Consulet igitur d(ominatio) vestra s(pectabilis) et m(agnifica) rebus maiestatis sue et faciet, ut opinor, rem se dignissimam, si in hoc maiestati sue favet neque impediet cussionem ipsam monete. Illud certe satis mirari non sufficio, quid s(pectabilis) et m(agnifica) d(omi- natio) vestra induxerit, ut domino Wesprimiensi quingentas marcas cudi permitteret. Nam quamvis maiestas sua mihi pro ipso domino Wesprimiensi scripserat, mecum tamen habeo et solus scio, quam informationem maiestas sua mihi super hoc dederit, quomodo agendum, quid faciendum et quousque commiserit. In manus meas maiestas sua hoc tradiderat et voluntati mee, quid cum eo facéram, subiecerat, quicquid ego cum ipso domino Wesprimiensi egi, feci misertus vicem et fortunas eius, ut haberet unde sibi familieque sue victum quotidianum tantum suppeditare posset, rogo itaque s(pectabilem) et m(agnificam) d(ominationem) vestram, nolit se de his rebus intromittere, que et rebus maiestatis sue et officio meo derogare possent faciatque, quod dignitati sue consentaneum putaverit esse. Molestissimum profecto mihi fuit intelligere, de qua re antea quoque s(pectabili) et m(agnifice) d(ominationi) vestre et scripsi et nuntiavi, s(pectabilem) et m(agnificam) d(ominationem) vestram nescio, quid de me suspicari. Eandem preterea quedam verba non satis apta et certe alieniora, quam que officium meum adversum d(ominationem) vestram exigebant, dixisse et publice quoque protulisse, existimare quidem non possum, quid sit, quod s(pectabilis) et m(agnifice) d(ominationis) vestre suspitionem de me movere debuisset, nunquam taliter d(ominationem) vestram offendi, nunquam aliquid, si memini, commisi, nihil tale a d(ominatione) vestra s(pectabili) et m(agnifica) commerui, ut talia a d(ominatione) vestra meritum me esse putem, libenter et ex animo semper et in omnibus d(ominationi) vestre s(pectabili) et m(agnifice) servivi, officiosissime semper et promptissime in omnibus obsequtus sum, in quibus, salvis rebus maiestatis sue ac deinde honore meo fieri potuit, quibus etiam aliquando pro d(ominatione) vestra s(pectabili) et m(agnifica) non undique peperci, paratus etiam deinceps, prout semper me obtuli, ad omnia servitia et obsequia d(ominati- onis) vestre s(pectabilis) et m(agnifice), si ea grata et accepta esse cognovero, sin minus, invito d(ominatio) vestra s(pectabilis) et m(agnifica) servitia mea meque ipsum d(ominationi) v(estre) molestum esse non sinam, nemo enim erit, ad quem importune me, ut dicitur, ponam.