C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

160 1522. december Postero die mox iter ingrediemur et ad vos revertemur dietamque generalem pro festo Beati Valentini proximo2 Bude celebramus, hanc igitur morulam equo ani­mo feratis, nam non alia de causa, nisi propter bonum nostrum et vestrum hic moramur. Mandamus igitur fidelitati vestre harum serie firmiter, quatenus visis presentibus instar aliorum dominorum et nobilium, quibus similiter scripsimus, sub pena decreti ad predictam dietam festi Beati Valentini, cui nos quoque omni­no interessé volumus, Bude per singula capita convenire debeatis, de istius regni nostri defensione in medium consulturi. Ceterum mandamus vobis, ut dicatore(s), qui preteritam contributionem in illo comitatu dicaverunt, ad eandem dietam adu- catis. Volumus enim, ut ab illis ratio exigatur et totum regnum intelligat, quomo­do illam administrarunt. Secus pena sub premissa facere non presumatis. Datum Präge, in festo Silvestri papé, anno millesimo quingentesimo vigesimo 2°. 1 1523. febr. 2. 2 1523. febr. 14. 145 1522. december 31. Prága. II. Lajos király meghagyja a szászoknak, hogy mivel a vízkereszt ünnepére, Budára meghirdetett országgyűlésen nem tud megjelenni, ezért azt Bálint-napra hívja ösz- sze, ahová elvárja teljes felhatalmazással rendelkező követeiket. Papíron, a szöveg alatt papírfelzetes titkospecséttel. AS Sibiu, Szász Nemzeti Lt., Urkun­den 4-251. (DF 245 810.) Commissio propria domini regis Ludovicus Dei gratia rex Ungarie et Bohemie etc. fidelibus nostris prudenti­bus et circumspectis magistris civium, iudicibus iuratisque civibus ac senioribus ac universitati Saxonum nostrorum septem et duarum sedium, necnon Bistricien- sis, Brassoviensis et terre Barcza salutem et gratiam. Indixeramus nuper dietam generalem Bude pro festo epiphaniarum Domini proxime venturo celebrandam eo proposito, ut illi nos quoque interessemus, ad quam quidem dietam fidelitates quoque vestras vocari per litteras feceramus. Verum quoniam redire ad illud tem­pus non potuimus, aliam iterum dietam pro festo Beati Valentini proxime venturo ad tractanda negotia defensionis regnorum nostrorum et omnium vestrum Bude celebrandam indiximus, ad quam omnino redituri sumus. Quare cum hec defensio non minus vos, quam alias fideles nostros concernat, fidelitates vestras requirimus eisdemque mandamus, quatinus acceptis presentibus oratores idoneos de medio vestrorum eligere et ad predictam dietam festi Beati Valentini Budam cum plena facultate mittere debeatis, una nobiscum ceterisque dominis et regnicolis predicti regni nostri Hungarie et predictis negotiis defensionis in medium consulturi, se­

Next

/
Thumbnails
Contents