C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

156 1522. december nondum expedire potuerimus. Afferatis tamen vobiscum et equum et arma ipsa hastiludio apta, ut ubicunque tunc temporis, etsi etiam in itinere fuerimus nostri ad Hungáriám reditus, in Moravia vel alibi fuerimus, possimus laete vivere et lae­tos agere dies. Commisimus autem thesaurario nostro per alias literas nostras, ut vobis provisionem facere vosque expensis necessariis iuvare debeat. Aliud igitur ne feceritis et bene valete. Ex arce nostra Pragensi, secundo die festi Beati Andree apostoli, anno Domini MDXXII. Ludovicus rex manu propria ' 1523. febr. 17. 139 1522. december 3. Prágai vár. II. Lajos király levele Battyányi Ferenc pohárnokmesterhez, amely szerint értesül­vén Szálkái László kancellártól, hogy Szlavóniában fontos dolgai vannak, ezért megengedi neki, hogy ne jöjjön Prágába. Másolat, amely szerint az eredeti papíron, záró gyűrűspecséttel volt ellátva. DL 107 946. no. 50. (Batthyány család, Memorabilia 1479-50.) — Regesztája: Memorabilia 51/185. Magnifico Francisco de Batthyan pincernarum nostrorum regalium magistro, fi­deli nobis dilecto. Commissio propria domini regis Ludovicus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. Magnifice fidelis nobis sincere dilecte! Quamvis nudius tertius in aliis literis nostris, parvo quodam sigillo obsignatis et manu nostra subscriptis, quibus literis tuis ad nos datis respondimus, scripserimus et commiserimus tibi, ut ad nos venire debeas, tamen, quia ex fideli nostro reverendissimo domino Ladislao episcopo Agriensi, cancellario nostro intelleximus, te plura et varia arduaque tam in regno nostro Sclavonia, quam alibi habere negotia et ideo contenti sumus, ut pro hoc tempore ad nos non venias, sed istic maneas ad disponendum negotia tua, super quo te excusatum habebimus. Quod si expeditis tandem negotiis tuis, in felici nostro ad Hungáriám reditu obviam nobis venire volueris, idque licebit tibi per commoditatem tuam facere, libenter te videbimus. Datum in arce nostra Pragensi, feria quarta proxima post festum Beati Andree apostoli, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo.

Next

/
Thumbnails
Contents