C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

1522. október 151 selmeci lt. 33-456. (DF 258 750.) — György rendelkezését a király 1523. máj. 21-én erősítette meg. Prímási Levéltár, Esztergom, Archivum seculare Y-l 1. (DF 248 812.) Nos Stephanus de Bathor regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum ac co­mes Themesiensis serenisssimique principis et domini, domini Ludovici Dei gra­tia Hungarie et Bohemie etc. regis, domini nostri gratiosissimi in hac absentia sue maiestatis locumtenens etc. memorie commendamus tenore presentium signifi­cantes, quibus expedit, universis, quod pro parte et in persona nobilis Georgii de Zenthanna exhibite sunt coram nobis et producte quedam littere egregii Georgii de Nagholazy in simplici papiro patenter confecte sigilloque eiusdem impressive consignate, quibus mediantibus ipse Georgius de dicta Nagholazy possessionem quandam Wydafewlde dictam in comitatu Lypthoviensi habitam honorabili Bla- sio presbitero, tanquam fratri suo, Georgio vero de prefata Zenthanna pro servi­tiis eiusdem eidem exhibitis et deinceps exhibere debendis in perpetuum dona­tam simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet prefatis Blasio presbitero et Georgio de predicta Zenthanna ipsiusque heredibus et posteritatibus universis modo et ordine inferius in tenore earundem litterarum clarius contentis in perpetuum dedisse dinoscitur, tenoris infrascripti, supplicatumque extitit nobis pro parte prescripti Georgii de Zenthanna, ut easdem litteras ac omnia et singula in eisdem contenta ratas, gratas et accepta habentes litterisque nostris privilegialibus de verbo ad verbum inseri facientes eisdemque dationi donationique nostrum con­sensum benivolum pariter et assensum in persona dicti domini nostri regis prebere dignaremur. Quarum quidem litterarum tenor talis est: Ego Georgius de Nagholazy ultronea voluntate harum serie fateor, quia in gravi positus sum senectute et nullum habens, necnon sperans sexum prolis et plu­rimos inde gaudere homines mature meo deliberavi consilio, quod Blasio presbi­tero de Fyathkaffalwa, tanquam fratri meo et Georgio de Zenthanna sororio meo ob beneplacita servitia exhibita et de futuro exhibere polliciuntur, possessionem quandam dictam Widafewlde in comitatu Lypthoviensi existentem et habitam, que olim una pars Benedicti fratris mei fuerat, sed post mortem illius iure, tanquam hereditaria devoluta in me existitur, in qua idem Georgius de Zenthanna persistitur et depresenti, aliam vero partem dicte possessionis, in qua ego persisto perstitisse assero et depresenti cum cunctis ipsarum partium utilitatibus et pertinentiis qui­buslibet, puta locis sessionalibus ac terris arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, aquis, nemoribus, generaliter quarumlibet utilitatum integritatibus quovis nomi­nis vocabulo vocitatis sub suis veris metis et antiquis limitaribus. Ego supradictus Georgius annui, condescendi, immo annuo condescendoque dictis nove sue dona­tionis titulo a serenissima regia maiestate sive a personali presentia domini regis supplicari et aquiri, harum litterarum vigore in cuius reique fidem et testimonium presentes sigillo meo clenodiali consignatas annotatis duxi dari. Datum ut supra,

Next

/
Thumbnails
Contents