C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

138 1522. szeptember arce mea Strigoniensi, sabbato proximo post festum nativitatis Beatissime Marie virginis, anno 1522. Georgius archiepiscopus Strigoniensis primas Hungarie legatus natus etc. 122 1522. szeptember 14. Prága. II. Lajos király levele Kanizsai László vasi ispánhoz: megtudta, hogy a nála zá­logban lévő Sempte várát parancsa ellenére sem adta át a királyi kincstartónak, ezért megparancsolja neki, hogy késlekedés nélkül tegye meg azt. Papíron, záró titkospecsét nyomával. DL 23 682. (MKA, NRA 31-63.) Magnifico Ladislao de Kanisa, comiti comitatus Castriferrei, fideli nobis dilecto. Ludovicus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. Magnifice fidelis nobis dilecte! Commiseramus nuper vobis, ut castrum no­strum Sempthe, quod a nobis in pignus tenuistis, ad manus thezaurarii nostri, qui pecunias vobis debitas nomine nostro deponere debebat, traderetis. Intelleximus autem thezaurarium pecunias quidem vobis deponere voluisse, sed vos quesitis hinc atque inde variis occasionibus levare illas noluisse, quinpotius sub hoc tem­pore bona illa nostra, pertinendas scilicet dicti castri nostri Sempthe, ut nobis dici­tur, inpositione taxarum et gravaminum diversorum desolaretis, proventus quoque vinorum, frugum et omnium bladorum colligere velletis. Que res dici non potest, quam molesta nobis fuerit, tum propter indignitatem, nobis enim in ea re negatum esse videtur, quod ne uniquidem nobili etiam minimo negari debuisset, tum prop­ter damnum, quod exinde de illis bonis nostris percipimus. Nolentes igitur hanc indignitatem et damnum ulterius pati, fidelitati vestre rursum firmissime commit­timus et mandamus, ut prediction castrum nostrum circa omnem moram remittere et ad manus prefati thezaurarii nostri consignare debeatis, neque aut iobagiones nostros in pertinendis predicti castri nostri commorantes aliquibus taxis grava­minibusque sive ordinariis, sive extraordinariis impedire aut proventus nonales vinorum, frugum, aliorumve bladorum colligere et percipere quoquomodo audea­tis, quicquid enim a die admonitionis usque ad diem restitutionis castri extorseritis et perceperitis, id a vobis requiri et exigi procul dubio faciemus. Expectassemus certe a vobis pro illa gratia, qua genitorem vestrum Georgium quondam Kanisay prosecutus fuit parens noster et nos prosecuti vos sumus, ut aliquid potius nobis id, quod iuste merebamur, de summa condonassetis, quam ut bona nostra contra vo­luntatem nostram et contra iura regni hoc pacto detinuissetis et detineretis. Aliud

Next

/
Thumbnails
Contents