C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

1522. augusztus 129 tamen non tam hoc eos gravaret, quam illud, quod vos ab ipsis aliquid taxe iterum exigere velle intelligerent et se supra vires assidue vexari viderent. Suplicaverunt ergo nobis, ut consideratis proximis eorum oneribus, quibus fere nunquam ma­iora semel subiissent et que non sine ruina et desolatione sui civitas ipsa nostra persensisset, eos hoc tempore exemptos relinqueremus, ne in extremam redige­rentur paupertatem. Cum ergo etiam alias tanquam sub brachiis nostris positi in omnibus semper primi et sepius atque gravius, quam alii vexati fuerint, non vide­retur equum, ut aliis omnibus quiescentibus sole civitates nostre continue debeant taxari et per taxationem desolari. Certum enim illud est, quod ad omnia onera su­stinenda sola bona nostra etiam, si omnibus facultatibus spolientur, non sufficiunt. Non tamen ista propterea scribimus, quia velimus eos nihil solvere, sed ut post tam graves exactiones aliquantisper respirare possint. Quam ob rem hortamur vos et vobis mandamus, ut cives ipsos Budenses hoc tempore aliqua exactione nullo modo gravetis et ab eis quitquam non exigatis, sed etiam ab aliis eos defendatis, qui postquam vires resumment, non prohibebimus, quin ab eisdem id, quod pre- stare poterunt, exigatis. Secus ne feceritis. Datum in arce nostra Pragensi, feria quarta proxima post festum Beati Bartholomei apostoli, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo. 116 1522. augusztus 27. Buda. Várdai Ferenc erdélyi, Perényi Ferenc váradi, Csaholyi Ferenc Csanádi és Ország János szerémi püspökök, Drágfi János tárnokmester, Pálóci Antal, Bátori András, Rozgonyi István, Perényi Péter, Kanizsai László, Ország Ferenc, Ráskai Gáspár, Bolondóci Bánfi Zsigmond és Homonnai Ferenc szövetséget kötnek saját és a ki­rályi hatalom megerősítésére. Négy oldalas, a hajtásainál kettészakadt papíron, az aláírások alatt két sorban kilenc pa- pírfelzetes gyűrűspecséttel. DL 23 668. (MKA, Acta publica 40-68.) — Kiadása Szabó: II. Lajos-kori ogy. 181/XLIV., aug. 22-i kelettel. — Részleteit kiadta Katona: Hist. Crit. XIX.381-385. Nos Franciscus de Varda episcopus ecclesie Albensis Transsilvanensis, Franci­sco de Peren episcopus Varadiensis, Franciscus episcopus Czanadiensis, Ioan- nes episcopus Syrimiensis, Ioannes Dragffy tavernicorum regalium magister, An- thonius Paloczy, Andreas de Bathor, Stephanus Rozgony, Petrus de Peren, Ladi­slaus Canizay, Franciscus Orzag, Gaspar Raskay, Sigismundus Banffy, Franciscus Homonnay1 recognoscimus per presentes, quod nos considerantes varias dissen­siones, iniuriarum illationes, item damna illata et inferenda diversosque actus po-

Next

/
Thumbnails
Contents