Zsigmondkori oklevéltár XI. 1424 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 49. Budapest, 2008)

1424

1424. április 2.-április 3. 161 lucro, és ezt a kamatot böjtközépkor (márc. 29.) kell kifizetnie; nunc de lucro pre- dicto tenetur unum florenum, pro predicta autem pecunia idem Demetrius obliga­vit curiam suam. - Item Johannes condam filius Nicolai Gebholcz tenetur eidem filio Katthopeter X florenos usuales, de quibus tenetur I florenum annuatim pro lucro, qui debet solvere ad festum Sancti Martini, pro quibus pecuniis obligavit domum suam. Utólag áthúzott bejegyzés Eperjes város kiadásokról készített könyvében. DL 43621. (Múz. törzs­anyag, Wenzel Gusztáv-gyüjt.) * Ápr. 3. A zágrábi káptalan jelentése. - Zichy VIII. 155. (DL 79873. - Zichy cs., zsélyi 213-1961.) - Helyes kelte: Ápr. 2. Lásd 377. 379 Ápr. 3. Nos, Thomas Ruffus iudex ac universitas iuratorum consulum civitatis Coloswar memorie commendantes tenore presentium significamus, quibus expe­dit, universis, quod in [nostre] universitatis venientibus presentiam discreto et cir­cumspectis viris, domino Nicolao Nigro pridem capellano nostro, conf[essore] ho­neste domine Dorothee, consortis providi viri Petri Paner dicti, condam concivis nostri, deinde Petro Zekkel [nobis] coiurato et Nicolao Parvo cohospite nostro, qui quidem prestitis iuramentis confessi sunt concorditer coram [nobis] in hunc modum, quomodo prefata domina Dorothea in festo Beate Katherine virginis et martiris sub ann[o Domini] millesimo quadringentesimo vigesimo tertio (1423. nov. 25.) in lecto egritudinis decumbens, compos sue rationis de nonnullis bonis et [rebu]s a Deo sibi collatis tertiam partem suam undique concernentibus testa­mentariam dispositionem ipsorum in [presen]tia faciendo, primo sorori sue Elyza- beth vocate, consorti honesti viri Fridrici sutoris de Zatmar pepula et omnia orna­menta capitis cum quodam cingulo argenteo, item ei quoddam clinodium proprie Agsteinen Snur vocatum, item eidem palium ipsius et tunicam flavei coloris libere et imperpetuum legavisset. Item duo manuteria figurata ad claustrum gloriosissi­me virginis in Coloswar. Item peregrinationem ad lymina Beatorum Petri et Pauli apostolorum disposuisset faciendam. Item residua omnia alia bona sua magna et parva preter premissa antedicto Petro Paner marito suo libere et quiete legavisset possidenda cum faciendi et dimittendi tam in vita, quam post mortem eiusdem Petri qualibet facultate omnium et quorumlibet antedicte domine Dorothee cogna­torum et amicorum contradictione minime valitura. Et pro huiusmodi testamen­tarie sue dispositionis expeditione circumspectos et honestos viros Rudolfum et Thomam Rutcher nobis coniuratos suos veros et legittimos constituisset execu- tores, qui etiam premisse testamentarie sue dispositioni taliter, ut premittitur, facte unacum prelibatis viris similiter interfuerunt, prout de isto sufficienter ac eviden­ter ibidem fuimus informati. In cuius rei et fassionis memoriam presentes litteras sigilli nostri maioris munimine roboratas duximus concedendas maiorem ad ca­utelam. Datum feria secunda proxima post dominicam Letare, anno Domini mille­simo quadringentesimo vigesimo quarto. Lyukas papíron, pecsételés nyoma nem látszódik, vélhetően egykorú másolat. DL 29072. (KKOL, Kolozsvár városát illető iratok.) - Átírta Márton kolozsvári plébános, György erdélyi püspök kiküldött bírája 1434. febr. 18-án kelt oklevelében, amit átírt a kolozsmonostori konvent 1434. febr. 22-én: DL 29073. (uo.)

Next

/
Thumbnails
Contents