Zsigmondkori oklevéltár XI. 1424 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 49. Budapest, 2008)
1424
150 1424. március 21 .—március 22. pro quadam debitoria per eandem dominam nobis tenenda convenimus in quadraginta florenis novis et antequam tam de domino Thoma abbate Simigyensi reha- bebit dominus Emericus frater noster et prior de Zerdahel3, quam de magistro Petro de Cheke, illis vero, quorum nomina sunt conscripta in registro, solvant satisfaciendo de ipsis XXXX florenis a predicta domina relicta Martini bani receptas, residue autem pecunie, que erunt ex eisdem XXXX florenis, observat idem prior et fratres sui pro se pro salute anime nostre, persolutis autem ipsis iam sepe- dictis XXXX florenis per eandem dominam et eidem domine, dominus et frater noster Emericus det in toto et per omnia expeditoriam super premissa solutionis sa[ ..............] pecunia. Item S[tephanus wajyvoda de[... sex] florenos nove monete mutu o, quos quidem sex florenos receper[...] a domina Affra de domo nostra et eosdem sex florenos novos rehabendo ab eodem Stephano wayvoda, dominus et frater noster magister Emericus et prior restituant eidem paupercule vidue domine Affre. Item Johannes Istenverte dictus de Peturfalva tenetur nobis centum et XXXIII novis. Item Petrus fdius Dominici de eadem Peturfalva tenetur nobis centum novis. Item Benedictus de possessionibus capituli Albe Regalis ad scitum Michaelis filii Simonis de Peturfalva tenetur centum novis. Item Andreas filius Banchk de Zenthmiclous tenetur nobis centum et XXXIII novis. Item in villa Hagmas Martinus de Videg tenetur nobis quatuor florenis nove monete. Item in villa Ivankafalva Sebastianus tenetur nobis centum novis. Item idem dominus Emericus repetat ab eodem magistro Petro illos decem florenos et exinde V florenos legavit Margarethe puelle sue, alios vero V florenos similiter nove monete legavit eidem domine Affre. Item etiam eidem domine Affre legavit unam vaccam et unam ladulam. Item etiam ipsi Blasio litterato legavit unam scropham ter- tiammet habentem apud Martinum sutorem in Ivankafalva. Item rehabita pecunia per eundem dominum Emericum fratrem nostrum tam a domino Thoma abbate Simgyensi, quam a iobagionibus, quorum nomina conscripta hic in registro sunt, et tam istas pecunias, quam illas apud se habentes, que pecunie faciunt XXXVII florenos nove monete et LXVI novos, et cum hiisque pecuniis iam predictus dominus Emericus faciat nos sepelire seu expendat ad celebrationem missarum pro salute anime. Item res et bona nostra mobilia et immobilia tam in domo nostra existentia, quam in domo plaustrali et tam in cellario, quam in curia collonum(!) hic et inde considerans et conspiciens in eisdem habentia iam sepe dictus dominus Emericus frater noster predictus, quibus quantum exinde decet et cuiquid intendit donare, dividendo distribuat pro salute anime nostre et pro remissione omnium propincorum, parentum, mortuorum et vivorum nostrorum atque omnium fidelium defunctorum. Item etiam eidem eclesie Beati regis Ladislai legavit unum vas vini, emtum videlicet de Iohanne Chazar dicto de Hagmas. Papírlap két oldalán, zárópecsét nyomával. DL 11495. (Acta Paul., Szerdahely 4-2.) - A hátlapon, a szöveg alatt egykorú írással: Littera testamentalis felicis recordationis nobilis domine Clara vocate, relicte scilicet condam magistri Petri Zekel dicti de Derenchen. Nota intrascripta. - A szövegben az egyeztetési hibákat (pl. coram quamplurimorum, idem domina, eundem palium, meliorem scrineum), illetve a betűelhagyásokat és -kettőzéseket megtartottuk. - Regnum 6. (1944-1946) 43. 1 pey colons: szöveg feletti beszúrás. 2ehelyett: existentium. 3ehelyett: Zerdadahel. 332 Márc. 22. (Bude, f. IV. a. dom. Oculi) Zs. a fehérvári keresztes konventnek. Előadták neki Jwthas-i Konth (dictus) János fiai: István, Miklós és Lukács, Benedek