Zsigmondkori oklevéltár XI. 1424 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 49. Budapest, 2008)

1424

1424. március 20. 147 okozás ügyében támadt nézeteltérésükben - amelyekben vizsgálatokat és más pe­res cselekményeket foganatosítottak - úgy egyeztek meg, hogy quia [prefa]tus Jo­hannes de Dereske nonnullas res, boves et alia bona populorum et iobagionum ip­sos Leustachium et consortem suam, ut dicitur, tangentium in villa Thetheus com­morantium, preterea etiam alias res, boves et bona aliorum iobagionum similiter in eadem Thetheus residentium ipsos pariter et prefatas dominas impignorative concernentium irrequisito Leustachio [velj sine lege ac insuper taxam vulgo Sthewr dictam ab eisdem extorsisset, memoratus etiam Leustachius censum ab eisdem populis provenientem ad se recepisset, ideo pro bono pacis antefatus Jo­hannes de Dereska premissa omnia per ipsum ablata omnium ablatorum habita et facta prius certitudine eisdem populis et iobagionibus infra quindecim dies date presentium (ápr. 3.) restituere vel eosdem iobagiones dulci affatu contentos reddere, taxam vero vulgo Sthewr per ipsum Johannem et consequenter censum per ipsum Leustachium receptum facto numero et compoto altematim receptorum in alterutrum rectificare et parti minus recipienti superfluum reddere teneantur. Hiis itaque dispositis tandem octavo die dictarum quindenarum (ápr. 10.) ante­fatus Leustachius universa arma, loricas et cetera condependentia eorundem, que condam Stephani de Egervár fuissent, prefatam consortem ipsius Johannis de De­reske solum respicientia, necnon medietatem duodecim equorum equatialium ip­sis communiter tangentium, si qui ex eisdem supersunt, antefato Johanni de De­reske et sue consorti reddere, super defectu vero et morte dictorum aliquorum equorum eorundem, quod morte et peste consumpti sint, idem Leustachius sola sua in persona iurare teneatur. Nichilominus super frugibus seu bladis in villa Oz- ko procreatis et seminatis, de quibus ipse Johannes de Dereske suam consortem directam medietatem earundem habere debere referebat, prefato Leustachio solum unum bovem consortem ipsius Johannis in aratro habuisse referente in premisso octavo die, si fieri poterit, vel altero die immedietate sequenti (ápr. 11.) coram rusticis sive populis in dicta Ozko commorantibus, quibus dispositio dicti aratri nota esse dicebatur, proponere et huiusmodi controversiam humanitus disponere et cuilibet parti secundum numerum animalium sive bovum ac ferramenti suam partem in frugibus restituere et rectificare astricti sint et habeantur. Verum quia prefatus Johannes de Dereske prefatam suam consortem memorato Leustachio du­odecim florenos per centum denarios computando nomine mutui dedisse asserebat, ipso Leustachio solummodo decem florenos per centum denarios ab ea­dem domina se recepisse et habuisse et eosdem decem florenos prefate domine persolvisse et in hoc se solius ipsius domine iuramento committente dispo­suissent, ymmo disposuerunt suo modo, ut prefata domina consors prefati Johan­nis de Dereske sola sua in persona tertio die prescripti octavi diei (ápr. 12.) in do­mo sue habitationis coram nostro testimonio super non restitutione dictorum du­odecim florenorum vel minus, sicut voluerit, iurare, factoque ipso iuramento pre­fatus Leustachius huiusmodi pecuniam prefate domine infra octo dies ipsius iura- menti (ápr. 19.) restituere et persolvere teneatur. Et quia antelatus Leustachius memoratum Johannem de Dereske et suam consortem de dominio dicte posses­sionis Theteus impignoraticie se prorsus excepisse et solum in possessionibus im- pignoraticiis in Sclavonia [existenjtibus contentasse referebat, prelibato Johanne de Dereske id abnegante disponentes commiserunt isto modo, ut ex quo prefatus

Next

/
Thumbnails
Contents