C. Tóth Norbert: Zsigmondkori oklevéltár X. (1423) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 43. Budapest, 2007)
commetaneitas ipsius ville Zylaslwche dicte possessioni Etrehkarcha propinquuisO) coniuncta haberetur, tantundem exscindere et via permutationis prescriptis nobilibus de antedicta Etrehkarcha dare voluissent. Ubi quia prescripti populi regales hoc sic fieri minime voluissent, ideo sicut primitus fuisset, sic a modo in posterum dictum fluvium Bars inter ipsas possessiones Zylaslwche et Etrehkarcha pro meta députassent atque reliquissent. Deinde antelatas possessiones Gele, Posafalua ac Pochfalua regales a parte possessionis Budafalua presentibus Benedicto et Demetrio ac akis nobilibus de eadem taliter distinxissent, ut licet prescripti nobiles de Budafalua vigore litterarum Lorandi palatini privilegialium ultra dictum fluvium Bars a parte meridiei ante ipsas possessiones regales Posafalua et Pochfalua viginti quinque iugera terrarum nomine suorum iurium se habere debere dixissent, ymmo et possedissent, sed quia series dicte littere Lorandi palatini huiusmodi vigintiquinque iugera terrarum non a meridie, ut dicti nobiles prétendissent, sed per distinctionem ipsius fluvii Bars ab acquilone esse et adiacere expresse denotasset, prefati(!) etiam nobiles de Budafalua ante et supra dictam villám Gele terras arabiles habere repertum extitisset et sic dictas villas regales et etiam nobilium sibi ipsis valde stricte coniunctas invenissent, ideo ipsa viginti quinque iugera terrarum per prescriptos nobiles tenta ius regium concernere reperientes de eadem per sui longitudinem a parte superiori usque inferiorem tantam terram in latitudine, quantam videhcet duo iugera terrarum usualia ibidem per eos mensurata haberent et continerent, excidissent dicteque possessioni Budafalua pro ipsius ampliatione applicassent, residuum vero eorundem vigintiquinque iugerum terre pro prescripto domino rege ad iamdictas suas possessiones regales annectissent et adiunxissent. Quas quidem possessiones regales et nobilium per harum metarum cursus a sese segregassent, quod prima earum metarum inciperet in fine dicte terre viginti quinque iugerum a parte occidentis in commetaneitate memorate possessionis Bodofalua nobilium de eadem et abinde tenderét versus orientem estivalem, ubi post sese non longe duas metas terreas; abinde vero modice versus dictum fluvium Bars ad prescriptam acquilonem unam metam terream; deinde iterum ad orientem non longe iuxta ipsum fluvium Bars unam metam terream posuissent. Ibidemque incideret in ipsum fluvium Bars, per cuius meatum seu cursum veniret ante prefatam possessionem Gele usque ad ilium locum, ubi via publica de ipsa Gele ad villám Chetertek tendens situata haberetur, inibique exiret de ipso fluvio Bars ad eandem viam publicam versus predictam plagam acquilonis, ubi iuxta eandem viam ex parte orientis metam terream erexissent; abinde autem ad eandem acquilonem non longe iuxta eandem viam metam terream elevassent, deinde siquidem plagam ad eandem processissent usque metas possessionis Kondros et ibi terminaretur. Que quidem mete a dextra prefato domino nostro regi pro dictis suis possessionibus, a parte vero sinistra iamdictis nobilibus de Budafalua distingerent et separarent. Nichilominus tarnen secundum, quod prescribitur, quia ipse possessiones Pochfalua, Posafalua et Gele regales ac Budafalua nobilium de eadem sibi invicem strictitudinaliter essent coniuncte, nec incole alicuius ville earum